PL 143, col. 744

Epistolae et decreta (Leo IX), J. P. Migne

auctoritate confirmari et auctorizari postulaverunt
et nostri regiminis tuitione confortari deprecati sunt,
quorum petitioni assensum praebentes confirmamus
et constitutionis tantae locum liberali, ut deprecati
sunt, jure sub nostra defensione suscipimus. Unde
omnes Dei fideles charitative submonemus ne tantum
opus disturbare et dissipare Dei servitium
vel Deo devotas patiantur. Quod si aliquis huic
divino operi insidiari praesumpserit, concessa vel
concedenda calumniando et devastando, iram perpetuae
damnationis incurrat, et S. Dei Genitricis
omniumque Sanctorum accusationem non evadat,
et nostrum anathema, quantum Dei judicio traditum
nobis est, apostolica etiam auctoritate concessum
Dei inimicum dare in interitum, in aeternum damnum

sentiat. Hujus vero conscriptionis chartam, ut
firmiorem obtineat vigorem, sigilli nostri impressione
signari curavimus.
C. S. Leonis IX epistola ad Michaelem Constantinopolitanum patriarcham, adversus ejus et Leonis Acridani episcopi inauditas praesumptiones et nimias vanitates .
LEO episcopus, servus servorum Dei, MICHAELI
Constantinopolitano, et LEONI Acridano, episcopis.
I.
In terra pax hominibus bonae voluntatis [(Luc. II)]
.
Hujusmodi exordium docuit nos illud Dominicum: In quamcunque domum aut civitatem intraveritis,
primum dicite: Pax huic domui; et si ibi fuerit
filius pacis, requiescet super illum pax vestra; sin

autem, ad vos revertetur
[(Luc. X)]
. In pace etenim vocavit
nos Deus [(I Cor. VII)]
, qui est pax nostra; qui
fecit utraque unum, et veniens evangelizavit pacem
his qui longe, et his qui prope erant [(Ephes. II)]
: et
inter nonnulla dixit: Beati pacifici, quoniam filii
Dei vocabuntur [(Matth. V)]
. Quorum pedes Deiloquus
Isaias admiratus, proclamat: Quam speciosi pedes
evangelizantium pacem! [(Isa. LII; Rom. X.)]
Ad quam
magnus Paulus contestando sic discipulos adhortatur: Pacem sequimini cum omnibus, et sanctimoniam, sine
qua nemo videbit Deum
[(Hebr. XII)]
. Et: Si fieri potest,
quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem
habentes [(Rom. XII)]
. Et rursum: Pacem habete, et
Deus dilectionis et pacis erit vobiscum [(II Cor. XIII)]
.
Nec immerito, dicente discipulis suis, imo omnibus

Christianis ipso Domino: Pacem relinquo vobis,
pacem meam do vobis [(Joan. XIV)]
. Quae utique quam
germano et unanimi affectu, et indissolubilis foederis
nexu retinenda sit, hinc potest colligi quod eam,
ultimam cohaeredibus et comparticipibus suis, velut
haereditario et perpetuo jure commendatam, sub
testamento mox suo sanguine subscripto et pia
morte confirmato reliquit, quasi diceret: Fratres
et cohaeredes mei, relinquo vobis ex patrimonio
nostro sortem, temporalem videlicet pacem; quam
si integram et incontaminatam in fine mihi repraesentaveritis,
meam sortem, pacem scilicet sempiternam,
adjungo vobis. Nec his contentus, Patri

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.