PL 143, col. 683

Epistolae et decreta (Leo IX), J. P. Migne

apostolorum Petri et Pauli Natalitiis solemnibus.
Sed nullas inde oblationes tollat invito abbate et fratribus.
10.
Statuimus autem, si quando abbas ejusdem
monasterii decesserit, ut nullus ab aliis personis ibi
eligatur abbas, si potuerint ad hoc opus de congregatione
idoneum fratrem eligere; sic videlicet communi
ac regulari consilio absque pretio, a Romano
pontifice consecrandum.
11.
Jubemus etiam ut omnes nocivae ecclesiae
vestri monasterii chartulae omnino vacuae et inanes
consistant.
12.
Praeterea apostolica nostra auctoritate constituimus
et confirmamus ut nullus imperator, rex,
episcopus, dux, marchio, comes, vicecomes, gostaldio,

aut alia quaelibet magna parvaque persona,
te praedictum abbatem, tuosque successores canonice
intrantes de jam dicto monasterio, vel de omnibus
suis rebus, et proprietatibus mobilibus et immobilibus
divertire, aut inquietare audeat; et qui praesumpserit
sciat se auctoritate Domini nostri Jesu
Christi, et beatorum apostolorum Petri et Pauli ac
nostra maledictione anathematizari.
13.
Qui vero hanc ecclesiam honoraverit, et nihil
inde auferens, de suis pro redemptione animae aliqua
ei contulerit, benedictionis gratiam a Domino Deo
consequatur et per clavigerum principem coeli in
januas regni coelestis introduci mereatur.
Data VII Idus Martii per manus Friderici diaconi
et sanctae Romanae Ecclesiae bibliothecarii et

cancellarii, vice domini Herimanni archicancellarii,
et Coloniensis episcopi, anno domini Leonis noni
papae IV, indictione V.
LXV. Leonis papae bulla, qua monasterio Sanctae Mariae de Pomposia confirmat varia illius jura et bona. [(Anno 1052.)] [Muratori, Antiq. Ital., V, 337.]
LEO episcopus, servus servorum Dei, ecclesiae
gloriosae matris et virginis perpetuae, beatae Mariae,
sitae in insula Pomposiae, et per eam dilecto in
Domino Jesu Christo filio MAINARDO venerabili abbati,
tuisque successoribus juste intrantibus in
perpetuum.
Regina coelorum, Dei Genitrix, super choros
angelorum exaltata, ut a nobis pia exaltetur devotione,
nostra, in quantum potest, providere debet
solertia, scilicet in locis nomini suo dicatis, augendo
beneficium, quo sui speciales, famuli commodius
sibi possint exhibere servitium. Quapropter te,
venerande fili, quem sibi videbimus fideliter. . . . . .
in praefato monasterio ei famulantibus monachis
volumus nostro adjutorio bene praeesse, ut tu ipse
moraliter, sicut oportet, vivas, debitum dantes
consilium, et bona, quae vel aliunde vel praecipue a
sede Romana tua tenet ecclesia, vel acquireret in
perpetuum, confirmantes tibi per hoc sanctae apostolicae
auctoritatis privilegium. Igitur quia petitis
a nobis quatenus ex nostra largitate nostroque

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.