PL 143, col. 750
Epistolae et decreta (Leo IX), J. P. Migne
angustus tamen cespes post non multum temporis
compressit. Hic nimiae vanitatis novum nomen primus
sibi usurpavit, ubi se a cunctis oecumenicum
patriarcham, id est universalem, et dici et
scribi debere decrevit. Pro qua utique praesumptione
a beatis pontificibus Pelagio et Gregorio
digna perculsus est excommunicatione. Cujus contagii
macula adhuc vobis cum ipsa maledictione
sic adhaesit ut nunc quoque vos ipsos oecumenicos
patriarchas et appellare et scribere non timeatis.
Et certe nomen istud a sanctis Patribus in Chalcedonensi
synodo, ob reverentiam S. Romanae et apostolicae
sedis, sanctissimo decessori nostro Leoni
papae, et praeclarissimo doctori, successoribusque
ejus fuit oblatum, sed nec ab illo, nec ab ullo successorum
ipsius constat hactenus receptum. Et cui
post Christum Jesum hoc nomen magis poterat
aptari quam successoribus Petri? Sed imitanda humilitas
reverendorum pontificum, attendens quod
ipse princeps apostolorum non inveniatur dictus universalis
apostolus, et superbum refutavit vocabulum
penitus, quo videbatur par dignitas subtrahi cunctis
per orbem praesulibus, dum uni ex toto arrogaretur,
tanquam singuli dicerent verbis et factis, quod magister
eorum et primus crucifigendus inquit: « Non
sum dignus caput sursum ponere, sed declinare
vultum in terram. » Vestra ergo fraternitas videat
quanta apud se protervia tumeat, quae nec oblatum
sibi a quoquam, nec concessum, sed potius denegatum,
et sub anathematis interpositione ab apostolica
et prima sede, et a sanctis atque orthodoxis Patribus
interdictum superstitiosum vocabulum, tantae
obstinationis contumacia, per quadringentos jam
a beatissimo papa Gregorio et amplius annos, usurpare
non cessat: et qualiter, exemplo Domini nostri
Jesu Christi et suorum, parati estis pro fratribus
animas ponere, qui per tot tempora noluistis saltem
inane nomen, et totius Ecclesiae unitatem sua
insolentia scandalizans deponere? et quid effecit
in vestris mentibus toties declamata in auribus
illa gloriosi Apostoli professio, qui dicit: Quis
scandalizatur, et ego non uror? [(I Cor. II)]
qui
non solum pro scandalo aliorum non urimini. sed
etiam scandalo vestro quotidie uritis Ecclesiam Dei?
X.
Sed ut ad reliquos decessores vestros revertamur,
quid de Pyrrho episcopo, imo haeresiarchae
Macarii Antiocheni sequace dicetur? qui veniens
Romam scripto anathematizavit omnia quae ipse
et decessores sui contra fidem catholicam et
apostolicae sedis senserant? Sed quantocius ad vomitum
reversus, a papa Theodoro est damnatus,
et successor ejus Paulus, quod ab eodem Romano
pontifice monitus et increpatus non resipuit,
quando, velut simulacrum aut phantasma aliquod
insensibile Dominum nostrum Jesum Christum arbitratus,
nec unam, nec duas voluntates vet operationes
in eodem fuisse diffinivit, et altare Latinorum
et legatorum. Romanae Ecclesiae, quod nemo haereticorum
ante cum praesumpserat, subvertit. Ad cujus