PL 143, col. 759

Epistolae et decreta (Leo IX), J. P. Migne

XX.
Quapropter a tanta amentia jam resipiscue,
et Latinos vere catholicos, atque maximi Petri famili
riores discipulos institutionisque ejus devotiores
sectatores, cessate subsannando azymitas vocare,
aut ecclesias illis denegare, seu tormenta, sicut coepistis,
inferre, si vultis nunc et semper pacem et
portionem cum Petro habere. Cujus doctrinam et
traditionem in Epistola ad Romanos, sapientibus et
insipientibus debitor ille gentium Doctor, ad tertium
coelum et in paradisum raptus, sic per omnia commendat,
dicens: Primum quidem gratias ago Deo
meo per Jesum Christum pro omnibus vobis, quia
fides vestra annuntiatur in universo mundo [(Rom. I)]
.
Ex cujus capituli occasione beatus et catholicus
doctor Augustinus, in Latinaque lingua clarissimus,

atque noster Chrysostomus, ait: Fides ista, quam
Romani habent, ipsa eademque est, et non alia,
quae in universo mundo annuntiatur et creditur;
quae non solum in terra, sed et in coelis praedicatur;
quia Jesus pacificavit per sanguinem suum non
solum terrestria et inferna, sed et coelestia [(Col. I)] .
Et hoc est in universo mundo fidem praedicari, per
quam omnis mundus sit subditus Deo. Sed Paulum
audite subsequentem: Desidero videre vos, ut aliquid
impertiar vobis gratiae spiritualis ad confirmandos
vos [(Rom. I)]
. Qui ne putaretur velle aliquid
institutioni Petri addere vel demere, exposuit quid
dixerit ad confirmandos vos: id est, simul consolari
in vobis per eam, quae invicem est, fidem vestram

atque meam [(Ibid.)]
. Et in fine Epistolae monens eos
devitare falsos fratres, et praeter doctrinam quam
ipsi acceperant, euntes, ait: Rogo vos, fratres, ut
observetis eos qui dissensiones et offendicula, praeter
doctrinam quam vos didicistis, faciunt; et declinate
ab illis. Hujuscemodi enim Christo Domino nostro non
serviunt, sed suo ventri; et per dulces sermones et
benedictiones seducunt corda innocentium. Vestra
enim obedientia in omni loco divulgata est. Caudeo
igitur in vobis [(Rom. XVI)]
.
XXI.
Ecce in totius Epistolae serie non invenitur
magnus Paulus fidem Latinorum correxisse, nec vitia
redarguisse; sed congratulatus fidei et conversationi
eorum. de perseverantia commonuisse. cum
non propter reprobam actionem, sed et ob ipsius

fidei citissimum naufragium in Graecos fuerit invectus
acerrime ab initio usque in finem primae ad
Corinthios Epistolae. Quod certe liquet in paucis
verbis, ubi ait: Fidelis Deus, per quem vocati estis
in societatem Filii ejus Jesu Christi Domini nostri.
Obsecro autem vos, fratres, per nomen Domini
nostri Jesu Christi, ut idipsum dicatis omnes,
et non sint in vobis schismata; sitis autem perfecti
in eodem sensu, et in eadem scientia. Significatum
est enim mihi de vobis, fratres mei, ab his
qui sunt Chloes, quod contentiones sint inter vos.
Hoc autem dico quod unusquisque vestrum dicit:
Ego quidem sum Pauli, ego autem Apollo, ego vero
Cephae, ego autem Christi. Divisus est Christus? (I

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.