PL 143, col. 760

Epistolae et decreta (Leo IX), J. P. Migne

Cor. I.) Et ubi notavit eos ex arrogantia falsae et
mundanae sapientiae subjunxit: Jam saturati estis,
jam divites facti estis, sine nobis regnatis; et utinam
regnaretis, ut et nos vobiscum regnaremus! [(I Cor.
IV.)]
Et inflationi eorum minatus virgam, ait: Omnino
auditur inter vos fornicatio, et talis fornicatio, qualis
nec inter gentes, ita ut uxorem patris habeat quidam.
Et vos inflati estis, et non magis luctum habuistis,
ut tollatur de medio vestrum qui hoc opus fecit [(I Cor. V)]
.
Quibus expletis, admonuit eos secum
epulari, non in fermento veteri, quod totam massam
corrumpit, sed in azymis sinceritatis et veritatis [(Ibid.)] .
XXII.
Igitur istis et hujusmodi apostolicis sanctorumque
Patrum dictis cum evidenter approbetur

Latinorum sincera obedientia, et plurimorum Graecorum
improbetur corrupta insolentia, sunt adhuc
plura his super hoc parti nostrae faventia, quae, si
liceret ad medium deducere, non solum excederent
modum epistolae, verum etiam possent armaria
onerare. Quapropter his omissis, charitative monemus,
ne absentes sitis vobismetipsis; sed vos ante
vos constituatis, vias praedecessorum vestrorum et
vestras sollicite consideretis, nec nos privato amore
palpetis, et in fratrum oculis festucam explorantes,
in vestris trabem non videatis. Recordamini illius
nefandae synodi, quam voluerunt vocari septimam
vestri haeresiarchae, quorum conspiratione, ipsius
Domini nostri Jesu Christi et sanctorum reverendae
imagines, aut flammis traditae, aut aquis sunt immersae,

picturae vero ex parietibus basilicarum deletae.
Quibus quamvis semper restiterit Romanorum
pontificum auctoritas, prae cunctis tamen sanctissimi
papae Nicolai ubivis laudanda libertas, qui
per legatos suos tam pro sacris imaginibus, quam pro
depositione beati antistitis Ignatii, et substitutione
Photii neophyti, ecclesiam agiae Sophiae clausit, donec
sedis apostolicae acquiesceret decretis.
XXIII.
Absit autem ut velimus credere quod publica
fama non dubitat asserere, Constantinopolitanae
Ecclesiae contigisse ut eunuchos, contra primum
sancti Nicaeni concilii capitulum, passim promovendo,
feminam in sede pontificum suorum sublimasset aliquando.
Hoc tam abominabile scelus detestabileque

facinus, etsi enormitas ipsius vel horror fraternaque
benevolentia non permittit nos credere, considerata
tamen incuria vestra erga sanctorum censuram
canonum, quia eunuchos et aliqua parte corporis
imminutos, non solum ad clericatum, sed ad
pontificatum etiam indifferenter ac solemniter adhuc
promovetis, fieri potuisse pensamus. Sed quid plura?
Tot et tantis schismaticis et haereticis, catholicam
atque apostolicam Ecclesiam aperte impugnantibus
et discindere laborantibus, hactenus redundastis,
ut Latina vel Occidentalis Ecclesia de vobis merito
conqueri possit, voce sponsae dicens in Canticis canticorum: Filii matris meae pugnaverunt contra me [(Cant. I)]
.
Et vere: nunquid enim Romana et apostolica

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.