PL 143, col. 763

Epistolae et decreta (Leo IX), J. P. Migne

et exprobratione dicetur? Illa siquidem in iniquitatibus
nos conceptos generavit ad mortem; ista vero,
culpis remissis, regeneravit ad vitam. Quarum ceu
dispar est meritum, ita et dispar, pro earum honore
ut [et, vel] dedecore praemium, quia carnalem matrem
honoranti longaevitas super morientium terram,
et firmamentum casae casurae repromittitur; exasperanti
autem eam, terrenorum eradicatio fundamentorum.
Porro spiritualem venerantes, longitudinem
dierum in dextra Dei videbunt [(Psal. XC)] . et
in terra viventium sine fine habitabunt; spernentes
vero illam, duplici contritione conterentur, et,
sicut diploide, confusione sua induentur [(Psal.
CVIII)] , et radix eorum de terra viventium evelletur [(Psal. LI)] .
Etenim affectio carnalis matris si nos

prohibet a reverentia spirituali, penitus relinquenda
et abscindenda est nobis, ut in Deuteronomio
Moyses de tribu Levi dicit: Qui dixerit patri
suo et matri: Nescio vos; et fratribus suis: Ignoro
illos; et nescierunt filios suos: hi custodierunt testamentum
tuum, judicia tua, o Jacob, et legem tuam,
o Israel [(Deut. XXXIII)]
. Quod denique facturis Dominus
Jesus in Evangelio centuplum hic, et in futuro
vitam aeternam repromisit [(Matth. XIX)] .
XXVIII.
Sed ecce jam non debet ingrata filia apparere,
quia prae caeteris eam honorare dignata est
mater sua. Nam cum nullo divino vel humano privilegio
honorabilior seu clarior aliis Ecclesiis Constantinopolitana
existat Ecclesia, et Antiochena,
atque Alexandrina, ob reverentiam principis apostolorum,

inter alias retentent dignitatis jura; tamen
pia mater, Romana scilicet Ecclesia, nolens dilectam
filiam dote honorificentiae ex toto carere, per beatos
praedecessores nostros in aliquot synodis curavit
decernere ut, salva principalium et apostolicarum
sedium antiqua dignitate, Constantinopolitanus antistes
honoraretur sicut regiae civitatis episcopus,
quamvis Justinianus religiosus Augustus legibus humanis
voluisset astruere ut post papam Romanum
sedeat Constantinopolitanae praesul Ecclesiae. Et certe
hoc nulla alia excellentia meritorum est assecuta,
nisi quod Romana Ecclesia pro amore venerabilis
Constantini, seipsam, quantum in eo fuit, honorantis
et exaltantis, civitatem ipsius hoc privilegio honoris

sola humana benevolentia insignivit, juxta
prophetae dictum ad Heli: Glorificantem me glorificabo;
qui autem contemnunt me, erunt ignobiles [(I Reg. II)]
.
XXIX.
Aut si quod aliud retinet, aut putat se habere
dignitatis privilegium, vos rebelles lumini ac
veritati, et signiferi umbrae et vanitatis, proferte in
medium. Vos enim alloquimur, qui, sicut Dominus
ait Pharisaeis, tulistis clavem scientiae [(Luc. XI)]
, qui
clauditis regnum coelorum ante homines, nec ipsi intratis,
nec alios intrare permittitis [(Matth. XXIII)]
, sed
potius prohibetis, dum matris venerandam faciem
conspuere quaeritis, dum eam insequimini conviciis
et maledictis, dum agnos ejus ab ea segregare, etiam
anathemate et flagellis, ne vocem maternam agnoscant

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.