PL 143, col. 764
Epistolae et decreta (Leo IX), J. P. Migne
et sequantur, contenditis. Ut enim fertur, omnes
Latinorum basilicas penes vos clausistis, monachis
monasteria et abbatibus tulistis, donec vestris
viverent institutis. Ecce in hac parte, Romana Ecclesia
quanto discretior, moderatior et clementior
vobis est! Siquidem cum intra et extra Romam plurima
Graecorum reperiantur monasteria sive ecclesiae,
nullum eorum adhuc perturbatur vel prohibetur
a paterna traditione, sive sua consuetudine; quin
potius suadetur et admonetur eam observare. Nec
enim animositatem impiae haereseos habet, quae semper
divisione gaudet, dicens per patricidam meretricem: Nec mihi, nec tibi sit, sed dividatur
[(III Reg.
XVIII)]
; sed pietate verae matris sic Salomonem deprecatur: Obsecro, domine, date huic infantem vivum,
et nolite interficere eum
[(Ibid.)]
. Scit namque
quia nil obsunt saluti credentium diversae pro loco
et tempore consuetudines, quando una fides, per dilectionem
operans bona quae potest, uni Deo commendat
omnes.
XXX Quod vos cum ex debito gradus et loci vestri
oportuisset scire et praedicare, quatenus de collectis
ovibus gratiam a bono pastore, non condemnationem
pro dispersis mereremini percipere, incurristis
illud Apostoli ad Hebraeos: Quia, cum debueritis
magistri esse ex tempore, iterum necesse habetis
doceri quae sint elementa sermonum Dei [(Hebr. V)]
. Zelum enim Dei habetis, sed non secundum scientiam [(Rom. X)]
.
Quam ut apprehendissetis, non saltu, sed
canonico intervallo, imo plano pede ad episcopatus
culmen a laica conversatione pervenire debuistis,
ne vobis refragarentur verba ipsius Apostoli, de
episcopo dicentis: Non neophytum, ne in superbiam
elatus in judicium incidat diaboli [(I Tim. III)]
. Nam
cum locum doctoris usurpat indoctus, necesse est ut
aut discat quod doceat, aut caecus pastor, seu non
valens latrare canis mutus [(Isa. LVI)] , perniciose sibi
et subjectis remaneat, aut discere et tacere erubescens,
perniciosius docere praesumat. Raro quoque
evenit ut, in culmine positus, valeat humilitatem
discere qui in imis non desiit superbire. Huc accedit
et illud quod, albuginem habens in oculo, a sacerdotio
prohibetur. Albuginem quippe habet in oculo, quisquis
arrogantia justitiae vel sapientiae caecatur.
XXXI.
Sed absit ut religiosi principes et orthodoxi,
atque Christianissima et Deo devota civitas,
vos in hoc vestro errore audiendos putent: quos potius
ad unitatis bonum terrore potestatis cogere
debent. Recordentur Constantinopolitanos praesules
in tantum priscis temporibus familiarissimo sibi
morbo superbiae laborasse, ut edicto Augustorum
Theodosii, Arcadii et Honorii prohibitus sit quisquam
ex Constantinopolitana Ecclesia pontificatum,
defuncto episcopo Sisinnio, deinceps sperare, sed
ex alia sibi jugiter pontificem expetere, quia erant
inani gloriae dediti et supra modum arrogantes, ceu
commemorant historiographi. Qui etiam referunt
quod septuaginta sex Orientales episcopi, concilium
Sardicense declinantes, in Philippopoli Thraciae