PL 143, col. 765
Epistolae et decreta (Leo IX), J. P. Migne
anathematizandum conventiculum habuerunt, sanctamque
et immaculatam Nicaenae synodi fidem adulterantes,
communi subscriptione errorem suum confirmarunt;
Occidentales vero trecenti, amplexi sanam
sanctorum Patrum sententiam, unanimitate sua corroborarunt.
Quod totum ideo dicitur, ne post priorum
cognitionem incaute praesentibus credatur.
XXXII.
Nam Romanae Ecclesiae fides, per Petrum
super petram aedificata, nec hactenus deficit, nec
deficiet in saecula, Christo ejus Domino rogante pro
ea, ceu testatur sub ipsa passione sua: Ego rogavi
pro te, Petre, ut non deficiat fides tua; et tu aliquando
conversus confirma fratres tuos [(Luc. XXII)]
.
Quo dicto demonstravit fidem fratrum vario defectu
periclitandam, sed inconcussa et indeficiente fide
Petri, velut firmae anchorae subsidio figendam, et
in fundamento universalis Ecclesiae confirmandam.
Quod nemo negat, nisi qui evidenter haec ipsa verba
Veritatis impugnat, quia sicut cardine totum regitur
ostium, ita Petro et successoribus ejus totius
Ecclesiae disponitur emolumentum. Et sicut cardo
immobilis permanens ducit et reducit ostium, sic
Petrus et sui successores liberum de omni Ecclesia
habent judicium, cum nemo debeat eorum dimovere
statum, quia summa sedes a nemine judicatur.
Unde clerici ejus cardinales dicuntur, cardini utique
illi, quo caetera moventur, vicinius adhaerentes
XXXIII.
Quapropter nos certissime retinentes
omni venerabilem mundo institutionem Petri, et
fidem ipsius coapostoli sui et doctoris gentium
Pauli, clarissimo calamo subscriptam, ab apostolica
sede omnibus libere clamamus quod Galatis idem
Paulus: Licet nos, aut angelus de coelo evangelizet
vobis, praeterquam quod evangelizatum est vobis,
anathema sit. Sicut praedixi, et nunc iterum dico:
Si quis evangelizaverit praeter id quod accepistis,
anathema sit [(Gal. I)]
. Nec ideo silebimus, si dicimur
non esse quales debemus, nec qualis est Petrus.
Quod utique agendum esset, si cuiquam commendaremus
nosmetipsos. Quia vero, sicut ait Apostolus, non praedicamus nosmetipsos, sed Dominum
Jesum, nos autem servos servorum ejus per Jesum [(II Cor. IV)]
;
nobis pro minimo est, ut a vobis judicemur,
aut ab humano die, quoniam qui judicat nos,
Dominus est [(I Cor. IV)]
. Neque enim qui seipsum
commendat, ille probatus est, sed quem Deus commendat [(II Cor. X)]
.
Et repellendo temerarium judicium,
dicit alibi: Tu quis es, qui judicas alienum
servum? Suo domino stat aut cadit; potens est enim
Deus illum statuere [(Rom. XIV)]
.
XXXIV.
Nempe et vos, licet quamplurimum
tumeatis, quamvis de vobis ultra modum alta sentiatis,
non credimus tamen, quod dicere audeatis,
vos esse quales debetis, aut qualis Alexander, Joannes
Chrysostomus, vel Flavianus fuit, sicut nec
Antiochenus se talem, qualis exstitit ipse Petrus,
nec Alexandrinus parem se Marco vel Athanasio
profiteri est ausus, quia sine retractatione a suis