PL 143, col. 766

Epistolae et decreta (Leo IX), J. P. Migne

punirentur. Idcirco etsi ad hoc vos impellit tamor,
tamen retardat timor. Quae cum ita sint, nullius
tamen vos detractio reprimit, quin diligenter lac
et lanam ab ovibus exigatis; nec veremini, ne dicatur
non esse vos pares illis antecessoribus vestris
magnis. Cur hoc, nisi quia quicunque sacerdotes,
etsi dispares sunt merito, pares tamen sunt officio?
Nec potest denegari pro merito quod debetur officio.
Alioquin non staret sacerdotium, si majus aut minus
fieret, seu variaretur secundum humanorum
varietatem meritorum, essentque pene tot sacerdotia
quot homines.
XXXV.
Qua de re, fratres, utinam non ad judicium
nostrum dicamus, profecto sumus qualis
Petrus, et non sumus qualis Petrus, quia idem

sumus officio, et non idem merito. Et quotiescunque
lac et lanam, scilicet stipendium et honorificentiam
ab ovibus Dei exigimus, nulla meriti nostri ibi fit
commemoratio, sed officio nostro quaeritur debita
recompensatio. Ac sic meritum Petri non habentes,
officium autem Petri exsequentes, officio nostro
debitos reposcimus honores, Apostolo dicente: Quandiu minister ero, ministerium meum honorificabo [(Rom. II)]
.
Et praemonens oves Christi ad solvendum
singulis debita, ait: Reddite omnibus debita;
cui honorem, honorem [(Rom. XIII)]
. Non quia bonum
sit accipientibus, sed quia malum sit non reddentibus.
Sic ergo et beatissimus praedecessor noster Gregorius
dicit: Nemo nos propter nos in loco Petri despiciat,
quia ex cathedra ejus, cui, auctore Deo, qualescunque

praesidemus, debita sibi jura nostrum officium
reclamat. Frequenter enim solet evenire quod
dicimus, ut persona in hoc mundo potens despectum
servum habeat. Cumque per eum suis vel
extraneis aliqua mandat, non despicitur, persona
missi servi, quia in corde servatur reverentia
mittentis domini. Ergone saltem quod Dominus
concessit Pharisaeis et Scribis sedentibus in cathedra
Moysis, servus denegabit qualibuscunque
conservis suis in cathedra Petri? Super cathedram,
inquit, Moysis sederunt Scribae et Pharisaei.
Omnia ergo quaecunque dixerint vobis servate et facite [(Matth. XXIII)]
.
Ita quod male vivimus, nostrum
est: quod vero bona dicimus, cathedrae, cujus occasione

necesse habemus recta praedicare. Unde
dicit ille exercitatissimus Paulus: Dum omnimodis,
sive occasione, sive invidia Christus annuntietur, et
in hoc gaudeo, sed et gaudebo [(Philip. II)]
. Ecce
Apostolus sic necessarios ducit hujusmodi, ut gaudeat
super eis; et vos qui estis, qui negligentiam
eorum ad injuriam apostolicae cathedrae retorquetis?
Nos enim quid sumus? Nec contra nos est murmur
vestrum, sed contra Dominum, cujus ordinationi
resistendo, damnationem vobis acquiritis,
cum nostra potestas, sicut et omnis, a nullo alio
nisi ab ipso sit. Sciendum est quia falsa justitia
dedignationem, vera autem compassionem habet.
Qua utique privamini, insultando, non compatiendo;
alienae calamitati. Et forte approbare nequitis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.