PL 143, col. 767
Epistolae et decreta (Leo IX), J. P. Migne
quod objicere vel calumniari praesumitis: imo
constat vos comprobare non posse. Sed esto. Ecce
in coelo judex noster, et conscius noster in excelsis [(Job XVI)]
.
XXXVI.
Caeterum de homine sentite, o homines,
quod vultis; unum tamen conscientia respondet
nobis, quia omnium Ecclesiarum Dei salutem et
exaltationem summopere desideramus. Sed ut quicunque
quodlibet ex superbia arripiat, et sibi contra
nostram apostolicam sedem atque leges ejus
usurpet, hoc nos tolerare non possumus, quia quisquis
Romanae Ecclesiae auctoritatem vel privilegia
evacuare seu imminuere nititur, non hic unius Ecclesiae,
sed totius Christianitatis subversionem et interitum
machinatur. Cujus enim compassione vel sustentatione
ulterius respirabunt filiae a quovis oppressae,
unica illa suffocata matre? Cujus refugium appellabunt?
Ad quam confugium habebunt? Ipsa enim
Athanasium, ipsa omnes catholicos suscepit, fovit,
defendit, et sedibus propriis pulsos restituit.
XXXVII.
Ideo cupiendo omnes in visceribus Jesu
Christi nobiscum, vos admonemus ne falsum nomen
scientiae, justitiae vel gloriae quaerendo, unus adversus
alterum infletur, ne cinis et terra periculose
superbiat, ne abominabilis et miser homo, bibens quasi
aquas iniquitatem [(Job XV)] , sequendo exteriora,
in vita sua projiciat intima sua. Simus unum corpus,
et unus spiritus, sicut vocati sumus in una spe
vocationis nostrae [(Ephes. IV)] . Ipsa corporis compositio
et membrorum nos doceat qualiter et quanti
habenda sit Ecclesiae unitas. Ipsa etenim corpus est
Christi, ut Apostolus dicit: Vos estis corpus Christi,
et membra de membro [(I Cor. XII)]
. Et sicut in uno
corpore multa membra habentur, omnia autem membra
non eumdem actum habent, ita multi unum corpus
sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra [(Rom. XII)]
.
Et si dicit auditus, vel manus, Non sum
oculus, non sum de corpore: ideo non est de corpore?
Si totum corpus oculus, ubi auditus? [(I Cor.
XII)]
, et reliqui sensus. Nunc autem disposuit Deus,
sicut voluit, corporis membra; singula officio suo
apta. Membrum vero suo officio non contentum,
sed cupiens praeripere alienum, conturbat corporis
ordinem totum; velut si visus voces, auditus colores,
gustus odores, olfactus asperas res aut lenes, tactus
tentaret discernere sapores, nonne frustra
omnes paterentur? Sic singulorum ornamenta seu
indumenta non sunt omnibus membris accommoda,
nec congrua; sed unumquodque requirit sua, et
abjicit aliena. Nempe refutat pes coronam, galeam
et pileum, caputque sandalia vel pedules ad suum
non applicat usum. Sic manuum dignitas et maxima
utilitas, quamvis componat insignem imperii coronam,
non tamen hanc sibi adaptat et imponit, sed
capiti, contenta suis armillis, dextrocherio et annulis.
Idem fit et in caeteris, et tam discors concordia
est in eis ut eorum quodlibet alii officium suum
omnino deputare recuset; et tamen de bono unius
pariter exsulterit, sicut de malo communiter dolent;