PL 143, col. 768

Epistolae et decreta (Leo IX), J. P. Migne

et officia sua non sibi tantum, sed magis mutuae
utilitati, exhibent. Unde secutus idem Apostolus,
ait: Si glorificatur unum membrum, congaudent
omnia membra [(I Cor. XIII)]
. Et quantae insipientiae
est nolle nos imitari quod sumus, et quod ad
transitoriam vitam aliquandiu retinendam accepimus,
non considerare, ut in perpetuum subsistamus.
XXXVIII.
Quia vero ante omnia pestilens mater
superbia, ejusque crudelissimae filiae, invida scilicet
ac inanis gloria passim obstinata rabie corpus
Christi moliuntur eviscerare et dilacerare, non efficiamur
inanis gloriae cupidi, invicem provocantes,
invicem invidentes [(Gal. V)]
, ne, quod avertat Deus,
contingat nobis dictum Apostoli: Quod si invicem

mordetis, videte ne ab invicem consumamini [(Ibid.)]
.
Et illud Jacobi: Quod si zelum amarum
habetis, et contentiones sunt in vobis, nolite
gloriari, et mendaces esse adversus veritatem. Non
est ista sapientia desursum descendens, sed terrena,
animalis, diabolica. Quae autem desursum est sapientia,
primo quidem pudica est, deinde pacifica,
modesta, suadibilis, amans bonum, sine simulatione [(Jac. III)]
.
Has itaque duas et valde sibi contrarias
sapientias vigili mente discernite, et si Petrus singulariter
figura summi capitis nostri, vicariusque
ejus, ac sui successores jam in terris retinent specialem
dignitatem terreni coelestisque regni, nolite
invidere vel detrahere Romanae Ecclesiae apici,
quem per charitatem totum valetis adipisci, et in

nobis regnare et ipsi. Sin alias, audietis quod supra: Jam saturati estis, jam divites facti estis: sine nobis
regnatis; atque utinam regnaretis ut et nos vobiscum
regnaremus
[(I Cor. IV)]
.
XXXIX.
Ecce nos vestram gloriam ducimus nostram:
cur vos annullare nitimini nobis divinitus et
humanitus concessam? Nonne decus vel dedecus
sui capitis manus seu pes suum non ducit? Nec dolet,
sed potius gaudet uno sensu, id est, solo tactu
donatum corpus, superpositum sibi caput omnibus
pollere sensibus, quia eos militare facit, et invigilare
corporis subjecti utilitatibus; et caput de omnibus
judicans sensibus nullo sensu judicatur, utpote
solius sui judicio sufficientissimum: utque Apostolus

dicit: Spiritualis judicat omnia, ipse autem a nemine
judicatur [(I Cor. I)]
. Haec et supra dicta de corporis
nostri harmonia si non sentitis in vobis,
in corpore non estis, nec in corpore vivitis; et si
in corpore Christi, quod est Ecclesia, non estis,
nec de eo vivitis, jam videte ubi et quid sitis. Abscissi
estis, putrescitis, et velut palmes praecisus de
vite foras missi estis, et arescitis, ut in ignem mittamini,
et ardeatis - quod divina pietas longe faciat
a vobis
XL.
Sed quia jam nunc videmur digressi modum
epistolae, alio exordio congruum censuimus respondere
vestrae calumniae, quam confratribus et coepiscopis
nostris Apulis, scriptam ad suggillationem
nostri azymi, et praedicationem vestri fermenti, non

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.