PL 143, col. 769

Epistolae et decreta (Leo IX), J. P. Migne

dubitastis dirigere. Inter haec dirigimus vestris cavillationibus
refragantia venerabilium Patrum nostrorum
aliqua super his scripta; deinde, ut Deus
inspirabit, nostra rescripta, quatenus multipliciter
vestra retundantur et retro ferantur jacula, et quem
non vultis feriant. Nam si vos non erubescitis, nec
timetis de loquacitate, nos non tantum erubescere,
quantum timere debemus de taciturnitate, quia de
nostra multorum pendent animae, quae falsis fratribus
calumniantibus et nobis tacentibus, habent
perire.
XLI.
Ista autem vobis paterna pietate, ac germana
dilectione interim rescribimus, in quibus
satis declinasse nos credimus, ne in illud Salomonis
incideremus: Noli respondere stulto juxta stultitiam

suam, ne efficiaris illi similis [(Prov. XXVI)]
. Verum
si non resipueritis, experiemini quod idem mox
secutus ait: Responde stulto juxta stultitiam suam,
ne sibi sapiens esse videatur [(Ibid.)]
. Et illud Apostoli: Haereticum hominem post unam et secundam correptionem
devita; subversus est enim qui ejusmodi est,
et delinquit, proprio judicio condemnatus
[(Tit. III)]
.
Et cavendo interdictum veteris legis typicum, deinceps
non coquemus haedum in lacte matris suae; sed
impetiginem ejus et scabiem fricabimus instanter
mordaci aceto et multo sale; quia cum dolore abscindenda
sunt quae leni manu palpari et sanari non
possunt, ut Dominus admonet, dicens: Si manus
tua, vel pes tuus scandalizat te, abscinde eum, et projice
abs te. Et si oculus tuus scandalizat te, erue eum
[(Matth. XVIII)] .
Sed miseratio Dei praecedens haec
nostra dicta, parcet et nobis et vobis, ut deinceps
non sit necesse circa quaestiones et pugnas verborum
occupari, sed ex divinis paginis nostram in hoc
mundo peregrinationem invicem consolari, et pacifice
adhortari, ut Psalmista canit: Pax multa diligentibus
legem tuam, Domine, et non est illis scandalum [(Psal. CXVIII)]
.
Quod vero charitas et unitas
fratrum ipsa sit lex Dei, ostendit illud Evangelii: Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem [(Joan. XIII)]
.
Quam nos sinceram hic conservare, et
in futuro sine fine ipsam, quae Deus est, perspicere, qui vult omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem
veritatis venire
[(I Tim. II)]
, dignetur concedere

Amen.
CI. S. Leonis epistola ad Petrum episcopum Antiochenum.--Gratulatur de ejus erga sedem apostolicam observantia. Confirmat ejus ordinationem, si secundum canones fuerit promotus. Hortatur ut suae Ecclesiae dignitatem tueatur. Probat fidem ad se ab eo scriptam eamdem esse quam tenet Romana Ecclesia, cujus fidei summa capita ad eum mittit. [(Anno 1054.)] [Mansi Concil. XIX, 660.]
LEO episcopus, servus servorum Dei, dilecto fratri
et coepiscopo PETRO.
Congratulamur vehementer in Domino tuae sanctissimae
fraternitati, atque multimodas gratias, ut
dignum est, referimus ei qui est vera pax et charitas

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.