PL 143, col. 885

Epistola ad Valcherum (Gozechinus Scholasticus), J. P. Migne

Unanimi suo fratri et filio VALCHERO, frater
GOZECHINUS, in eo quod est esse, feliciter coesse.
Retractatis multiplicibus, quae mihi saepe ad nutum
exhibuisti, benevolentiae impendiis, multiplex a me
tibi, charissime, et habetur et refertur gratia; nec
solum pro dulci, jucunda ac suavi veterum recordatione,
sed et pro festiva novi muneris exhibitione.
Misisti enim mihi quem petebam librum, videlicet
opera digitorum tuorum, in quo plane ostendis
quanti me facias, quamque id quod me velle nosti,
non in secundis habeas. Qui utique liber ita innovat
cuncta quae mihi antehac impendisti charitatis
xenia, ac si ea secum gregatim revehens
mihi sistat praesentia. Hunc ergo diu a te
exspectatum ut primum vidi, ut in manibus accepi,

et articulos tuos, imo te ipsum in eo agnovi,
et totus in novam tui dilectionem penitus exarsi.
ac si antehac expertum non dilexissem. Serio vero
triumphat animus, quod rudes articulos tuos aliquando
ipse manu mea ad scribendum direxerim,
quodque male tornatos apices, caeteraque id genus
quae tenera peccat aetas, super dorsum tuum cuderim,
ut scilicet de arbuscula nostra putans superfluam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.