PL 143, col. 886

Epistola ad Valcherum (Gozechinus Scholasticus), J. P. Migne

mergitum et foliorum luxuriem, postmodum
de cremento et fructu ejus gauderem. Quis enim
plantat vineam, et de fructu ejus non accipit? Ego
vero saepenumero laboris mei dulcem messui fructum
in his quibus a me plantatis et rigatis Deus
dedit incrementum: a nullo tamen eorum tanta
mihi affluxit fertilitas, quin semper a te cumulatior
mihi arrideat bonae frugis ubertas.
II.
Et o utinam omnes utriusque auditorii nostri
asseclas tales enutrissem! utinam vel unum talem
senectutis meae baculum inter eos invenire possem!
sed heu! juxta quod divinum per prophetam conqueritur
oraculum, hodie est filios enutrire et
exaltare; ipsos autem praeter admodum paucos,
exaltantem se spernere. Viderint autem qui ejusmodi

sunt, ne pro contemptu bene monentis patris,
a Patre patrum priventur testamento aeternae haereditatis.
III.
Tu vero, mi charissime, fac quod coepisti,
augmenta in majus et melius quae a me bona accepisti,
nec a tua unquam desinas innumerabili erga
me benignitate, pro qua ab eo qui tibi me praeposuit,
aeterna doneris haereditate. Hoc vero nec novum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.