PL 143, col. 888

Epistola ad Valcherum (Gozechinus Scholasticus), J. P. Migne

et ratio pateretur, continuis pulsarem aures precibus
divinae pietatis, si forte detur nostras admitti
voces intra sacrarium exauditionis: quatenus tandem
aliquando eo loci nos componat, ubi tua vel
aliorum quibus concrevi, vel quos enutrivi, benignitate,
qua, dum vacabat, jucunde fruitus sum, adhuc
frui liceat, sicut prius, et de vestro convictu gloriari,
sicut antiquitus.
VI.
Licet enim aureum regni caput, nobilis videlicet
Moguntia, mellifluis ubertatis suae rivis, quibus
undique affluit, liberali me aspergine perfundat, et
in splendidissima sacri senatus sui corona non humili
loco mihi curulem ponat; praeter omnes tamen
(ut pace ejus dixerim) angulus ille mihi ridet, quem
mater Legia forti virtutum robore nodosa indigenis

suis tam delectabilem, quam jucundum exhibet.
Ipsa enim, ut nosti, ex occidua sui parte, non subditis
collium clivis clementer erecta, geminoque publici
montis reflexu, qui in dorso non multum audaci,
quatuor regularis vitae gestat greges; ipsius,
inquam, gemino reflexu molliter situata, sicut gallina
pullos suos, ita haec filios suos sub alas colligit,
fovet et nutrit, et ad omne quod civile sit, et moribus
conducat, informat et instruit: nec quidquam
patitur deesse, quod vel copiam regere, vel inopiam
possit temperare. Allubescit quoque et alluit ad loci
munimentum et copiae supplementum non subitis
allapsibus bicornis Mosa, fluminibus nostrae Belgiae
non immerito praeferenda: quae non solum civibus,
sed et indigenis terrae piscium copia fluit dapsilis,

variis mercium commeatibus habilis, omnique prorsus
commoditatum genere conducibilis, excepto (ut
venia tua satyrice, licet sine metro ludam) quod si
quando in convivium deorum cum nubigenis amnibus
fratribus suis, cumque Aeolo rege, et ventis
suis intra palatium Junonis adciscitur, dum longis
laboribus exhausta, solito uberius Aeolo propinante,
nives vel imbres adhibens inebriata revertitur; collectis
influentiam sibi fluviorum copiis, velut contracto
exercitu, per regionem circum circa lymphato
cursu debacchatur, quaeque sibi obvia proterit et
populatur; nocturna piscatorum furta, quae illis
impune cessisse saepe dequesta est, prohibens punit;
sata quae avidi agricolae, littoris virectis audaci

sulco violatis, ubi ipsa vellet meridiari, insperserant,
eluit et prostrat. Nos quoque indignata littoreis
aquatilis aulae suae atriis placito vicinius insedisse,
et calones nostros eam saepius inquietare,
domos nostras non supplex ingreditur; omnibusque
expulsis, nihil deprecata, violenter hospitatur. Et
quia saepius ac familiarius inimico sibi numini supplicamus,
larem familiarem discruciatis excludit;
omnesque sibi invisi numinis reliquias, etiam favillam
et cinerem, eluens exstinguit: donec patientia
nostra vix tandem satiata, dum ei non resistimus
quia non valemus, alveum suum vix demum placata
repetit; et nuda nimis relinquens vestigia, in sua
se palatia recipit. Habent quoque suburbana nostra
undique versum suave olentes hortos olerum, et

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.