PL 143, col. 889

Epistola ad Valcherum (Gozechinus Scholasticus), J. P. Migne

dulce rubentes lucos arborum, scilicet vineis nostris
brachiis aliis habilioribus sibi regionibus intendens,
suprema vitium putamina et paucos inspergens thyrsos,
extremam imposuit manum. His et hujusmodi
multis commoditatibus Legia nostra ubertim ditata,
adhuc habet multo potiora, hisque longe longeque
praeeminentia. Denique ipsa flos Galliae tripartitae,
et altera Athenae nobiliter liberalium disciplinarum
floret studiis, et (quod his praestantius est) egregie
pollet observantia divinae religionis, adeo (quod pace
ecclesiarum dixerim) ut, quantum ad litterarum
studia, nihil de Platonis expetas academia; quantum
vero ad cultum religionis, nihil de Leonis desideres
Roma.
VII.
Inde ergo undique versum Christi bonum

spargens odorem, plurimam ad se gregatim confluam
allicit et recipit multitudinem: quorum nemo
se adhuc ei applicuit, qui non profecerit in mellus,
nisi ipse sibi nimis obdormivit. Cum ergo
nostrum sit tale Leogium, quicunque ei derogat,
quicunque cognitum non amat, ut rustice loquar,
habeat Dei odium. Inde est, charissime, quod continuis
huc votis ruo: et licet alibi degam, animo
tamen ibi tecum habito.
VIII.
At vero forsitan me insimulas levitatis,
quasi bene vivendi, imo vacandi et gloriandi locum
quaeram; quod utique est animi vanitantis: acideque
redarguis, quod velut ex desiderii affectu, modo
situm, amoenitatem, affluentiam et sapientiam tantopere
nostri extollam Leogii, cui aliquando Moguntinam

praeferens gloriam, dederim libellum repudii:
quodque tanta fluitem animi inconstantia,
ut modo Leogii positus suspirem Moguntiam; modo
Moguntiae satus animo Leogium recurram. Adhibes
quoque tibi patrocinium Flacci, ut ulcus quod tibi
videris secare, tanto asperius satirico sale valeat
infricari:
Coelum, inquit, non animum mutant qui trans mare currunt.
Item:
In culpa est animus, qui se non effugit unquam.
Novi, charissime, te nihil sinistrum contra me
moliri, nec idcirco te mihi ad resistendum opposui:

sed novi canes illos, qui clandestino morsu semper
parati sunt alienam vitam discutiendo rodere, suam
vero flagitiis obvolutam in coeno vitiorum volutare.
Hos mihi post tergum derogantes sub persona tua,
velut in faciem resistentes, mihi oppono: his sub
tuo nomine, de quo nihil sinistrum suspicor, respondere
paro: ut arguta cavillantium invectione displosa,
dissolutum sit quidquid unquam in me arcus
livoris super his jaculatus est, et enervatum quidquid
serpentinus odii sibilus amarius in me cavillatus
est. Unum autem verbum, et pro omnibus
unum, hoc est, cujus per omnis hujus tomi areolas
semper meminisse debes, scilicet ut quidquid in
hoc velut conflictu laute, lepide, amabiliter dictum
sit, applices tibi: quidquid vero dure, acide, mordaciter

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.