PL 143, col. 890

Epistola ad Valcherum (Gozechinus Scholasticus), J. P. Migne

inspersum sit, adversae detrahentium reputes
parti.
IX.
Video, frater, video quisquis es quem sub
amici persona mihi opposui, quem sub advocati
scena figmenti ex adverso dicere feci: video, inquam,
quod ancipiti me gladio impetis, ac duplici
mecum telo congrederis: in altero quidem levitatis
inconstantiam arguere paratus, in altero vero pertinaciam
in vitiis confodere animatus. Attentius ergo
videndum est, quia in me subtili criticorum lance
uteris, quid ad singula responderi conveniat objectis.
Ergo arguis in me levitatem vanitantis animi, qui
velut hac illac fluitans vacare desideret, et gloriari,
pro eo quod Leogium nostrum tantopere laudaverim,
meque ibidem cum necessariis meis libenter

vivere dixerim, quod quidem injuria facere, nec
aequi bonique ducere videris, sed commoda nostra
obliquo invidiae oculo limare, et cynico detractionis
morsu venenare contendis. Nunquid nam diversis
locis et temporibus melioris vitae rationem colligere,
velut variis litterarum studiis et disciplinarum experientia,
liquidum scientiae mel stipare adscribis
levitati? Num in melius velle proficere deputas vanitati?
Nunquidnam e diversis locis salubres petuntur
et aquae et herbae, quae suapte vi valeant quaeque
morbida sanare? Nonne duodecim sunt horae diei
nonne ordinate dispositum est quid sit agendum
mane, quid antemeridianis, quid postmeridianis
horis, quid vespere? Sed jam heu! matutinum, in
quo erat laetitia, transiit; et vesperam, in quo

demorabitur fletus, advenit. Jam posuit Dominus
flumina in desertum, et fontes aquarum in sitim;
terram fructiferam in salsuginem, et caetera. Et
quid de reliquo faciendum est in hac rerum sentina,
ubi cunctis quae a Patribus ad nos demanarunt,
et studiis et disciplinis tantopere reclamant
mores et tempora? Num ideo, ut tu desipis, a bonis
est desistendum, et nundinis insistendum, ut obliti
quid deceat, quid non, Itacensis Ulyssei vitiosum
fiamus remigium? Nonne magis oportet quemvis,
qui quidem vir fiet, ut semper deteriora vitans,
id appetat, unde se ipso semper melior fiat? Tam
vero abest ut haec sint animi vanitantis ut sint
etiam animi ad postes ostii sapientiae mane vigilantis;

et hoc de fratre sentire vel dicere, sit invidiae
et odii malignantis.
X.
Quod autem hostili me premens telo, dicis,
quid mihi et Leogio? quod olim insolenter deserens
turpi notarim elogio; cuique Moguntinam praeferens
gloriam, ceu vilem reputaverim scoriam, certe
nimis a veritatis tramite aberrasti, vel potius totus veritate
excidisti. Dicdum, quaeso, tu qui sub ovino vellere
lupino ritu latras, e duobus alteri praefertur, qui
postulat, an qui postulatur? Quid respondere haesitas?
num tibi laqueum tendi putas? Ergo taces? satis concedis
illum praeferri, quem constat ab altero postulari.
Dic ergo, nunquid elogium [ id est injuriam] intuli.
Legiae, quando eligit ut propter me rogaretur a se
ditiore; exaltata autem Legia, dum vel invitatus,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.