PL 143, col. 891

Epistola ad Valcherum (Gozechinus Scholasticus), J. P. Migne

vel jussus a summis aurei illius saeculi viris, veni
Moguntiam? Numnam matri Legiae feci repulsam?
nunquid eam insolenter sprevi, quam velut matrem
benevolentiae amplexibus strictam nunquam deserui?
Profecto non, ut cornicaris, dedi ei libellum
repudii, sed decorem tripudii: non elogii notam,
sed honoris coronam: quando per os meum eructavit
cor ejus verbum bonum; quando contuli in thesauros
hujus affluentiae, quod accepi in thesauris
illius sapientiae. Nec unquam hodie effugies, etiam
si alter sies Protheus, donec veris victus fatearis,
quod nihil quidquam obsit cum ratione loci mutatio,
tantum de bono nihil mutetur proposito: quamque
sapientem oportet omnes vitae rationes pro loco
et tempore metiri, nec juxta leviculum Diogenem

omnia in medio haberi.
XI.
Quod autem de Flacco tuo ad vitii notam
mihi inuris, sive poeticum illud, sive philosophicum
sit, satis sui auctoris struit argumento, ad id quod
astruendum instituit, non tamen ut proposuit, ita
est necessarium: quia qui trans mare currunt,
sicut coelum, ita mutare possunt et animam, V. G.
si quis idiota et insulsus Athenas pergat vel naviget,
ibique doctrinae sale inspersus, stultitiam sapientia
commutet. Illud autem sequens, ubi de loci vel coeli
mutatione tacuit, et animum redarguit, magis facit
ad rationem; nihil ad bene vivendum, vel prodesse
vel obesse loci, nisi certa mutationum ratione;
quin potius valde culpandus est animus, qui se nunquam
effugit talem, qualis jacet in corruptela et

coeno vitiorum, et per arctam moralis disciplinae semitam
ad seipsum non confugit talem, qualis effici
potest in schola virtutum. At vero non est modo
nostri otii vel operis exquisitius prosequi quid de his
argumentando elici possit: hoc interim, si placet,
relinquamus eis quorum tota natio, tota ratio garrulitate
procaci concertando, sophisticis cavillationibus
totum discendi vel dicendi otium operamque
insumit.
XII.
Habemus autem antiquiora his quae ad hanc
rationem faciunt argumenta, quibus probetur, quid
vel patria vel locus aliquis ad bene vivendum sapienti
nihil conferat vel auferat: quin potius ipsa
sibi virtus ad bonam beatamque vitam usquequaque

sufficiat. Denique Teucer, inhibito sibi sine patre
reditu, cum Salamina patrem aversaretur, et a sociis
Patriam suspirantibus ubinam vellet degere rogaretur:
Patria, inquit, cujusque est, ubicunque
bene est. Quo quid acutius ad hanc qua de agitur,
vitae rationem dici possit non video, si bene esse
suo accipiat modo. Socrates quoque rogatus cujacem
se esse fateretur? mundanum esse se respondit, id
est, non unius alicujus loci, et incolam et civem esse
totius mundi. Hoc verbo designans, quod ubicunque
esset, nihil de virtutis proposito mutans, idem esset;
quodque cum omnibus qui in toto mundo ratione
uterentur, communem vitae municipatum haberet.
Philosophi quoque nobilissimi, sicut in veteris monimentis
legimus, Zenocrates, Crantor, et Chrysippus,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.