PL 143, col. 892

Epistola ad Valcherum (Gozechinus Scholasticus), J. P. Migne

Aristoles, Carneades et Panaetius, aliique innumeri,
nullum certae habitationis locum sibi ad
bene vivendum elegerunt: sed semel gressi ad
investigandam toto fugientem orbe sapientiam, nunquam
domum reverterunt. Talis est vita perfecti consummatique
sapientis, quem quocunque res cedat,
non in Phalaridis tauro vel carnificina, quem a
constantiae gravitate, a propositi rigore nullus unquam
deflectit locus; cui totus mundus ad bene
beateque vivendum unus est locus. Sed quorsum ista?
scilicet ut arguens refellatur, videatque locum vel
insessum vel mutatum, sapienti nihil obesse, cujus
propositum est ubivis locorum in constantia virtutis
eumdem esse.
XIII.
Sed quid nobis haec peregrina? Scilicet

apostoli, quos de mundo elegit qui mundum fecit,
primum sub coelesti magistro in schola veritatis vivae
vocis auditu eruditi, dein ut radii veri Solis emissi
ad illuminandum, et ut sal terrae dispersi ad purgandum
et condiendum, non patriam vel locum, non
agrum vel domum, non quidquam quod mundi esset
sibi proprium duxerunt, sed salvandis animabus
primo durissimum praedicandi laborem etiam in
frigore et inedia vanisque periculis impenderunt:
dein exemplo Magistri, qua charitate majorem nemo
habet, animam suam pro fratribus posuerunt. Omnis
autem beata illa posteritas, quae ex hac Patrum
spirituali generatione descendit, populus scilicet
acquisitionis, qui testamento sanguinis Christi in
Israeliticam dignitatem adoptatus, in genus electum

et regale sacerdotium Domino eligente successit;
omnes, inquam, isti eamdem vitae viam, licet sub
varia graduum et officiorum distinctione ingressi,
quia in terra aliena, non quae sua essent, sed quae
aliorum laboraverunt; quia non habentes hic manentem
civitatem, futuram inquisierunt: ideo in
veram repromissionis terram filiorum Israel, ab eo
qui ascendens captivam duxit captivitatem, feliciter
transmigrati, facti sunt ibi cives sanctorum et domestici
Dei.
XIV.
Neque vero arbitreris, me aut ignorantiae
caecitate, aut oblivionis caligine obrutum, ordinatas
Christianae militiae phalangas praeterire, aut eis
petulanti vagantis licentiae arrogantia praejudicium

inferre, quae videlicet intrantibus novae Hierusalem,
tam se ipsis quam infirmioribus Ecclesiae membris
armatura Dei protegendis excubare videntur
et regularis vitae rationem, seu militaris vigiliae
stationem demigrando mutare prohibentur. Novimus
enim divinis Patrum edictis cautum esse, ne
quis, nisi recta ratione, ad alia demigret, ne quis
alienum clericum sollicitet: nihilominus etiam
scimus libere permissum, si qua Ecclesia in diversis
graduum et officiorum functionibus minus plenos
habeat, ab alia Ecclesia cui talium copia est, non
negandum petens accipiat. Graduum, inquam, velut
si de alia Ecclesia sibi petat ordinari episcopum
aut presbyterum: officiorum, velut si sibi petat
institui regularem praelatum aut litterarum magistrum.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.