PL 143, col. 900
Epistola ad Valcherum (Gozechinus Scholasticus), J. P. Migne
coacervantes sibi magistros, prurientes auribus,
vanis et pestiferis inserviunt vocum vel quaestionum
novitatibus: et qui adhuc nudum et molle
lutum in rota disciplinae artifici pollice et vehementi
torno formari deberent in vasa gloriae, ab inde in
externa fugitando resilientes, deformantur in vasa
contumeliae. Qui etiamsi aliquid extremae vel garrulae
cujusdam scientiae colligant per eruditoria, quasi
vagi palantesque nullo contenti discursant. Quia
de moribus extrema, vel nulla quaestio est, reversi
ad suos, excusso ab indomita cervice timoris jugo,
et disrupto disciplinae freno, seipsos perdite vivendo,
alios fermento malitiae corrumpendo, totos
rapiunt in praeceps.
XXVIII.
Quidam vero facti suae cujusdam institutionis
pseudomagistri, dum certum ignorant
praesepe, nec in sua quae non habent, se possunt
recipere, hac illac per villas pagosque urbesque
circumcursant, novas Psalterii, Pauli, Apocalypsis
lectiones tradunt, juventutem novorum cupidam,
levitatis pedissequam, disciplinae refugam, post se per
voluptatum declivia trahunt: reverentiam disciplinae,
subjectionem obedientiae, observantiam religionis,
postremo omnia regularis vitae munia perditissima
morum corruptione confundunt.
XXIX.
Et ne forte me putes in hujusmodi derogantis
linguae tela dirigere, et novorum, imo meliorum
suggillationem invidiose texere; non omnino
credas verbis meis, crede potius oculis et auribus
tuis. Vide, si placet, quam sanae doctrinae, quam
salubris disciplinae theologi de Turonensi emergant
academia, cui praesidet apostolus ille Satanae Be rengarius.
Vide, inquam, quam pestilentes, imo lethiferi
scorpiones et reguli de cavernis erumpant totius
nostri temporis Babyloniae; qui haeresiarchae sui
musto ebrii, et veneno delibuti, de sacris sacrilegas introducunt
novitates quaestionum, ad nihil utiles, nisi
ad subversionem audientium: quorum sermo ut
cancer serpit; quia scientia, quae inflat, non aedificat,
sed subvertit.
XXX.
Isti de rebus sacrosanctis, de coelestibus
scilicet sacramentis, quae sancti Patres, quoties ad
ea se audebat tractatus eorum attollere, videntes
ea non solum sermonem, sed etiam humanam superare
rationem, et reverenter, ut oportebat, attingebant;
et, ubi opus erat, habentes clavim David,
subtili discretione aperiendi et claudendi, quantum
ad sobrietatem sapientibus satis esset, ea catholice
exponebant; de his, inquam, rebus et sacramentis
et novas et peregrinas cudunt a fide intelligentias;
et ipsa sacramenta coelestia, quae in altari consecrantur,
dicentes umbram esse non veritatem (quod lingua
refugit, et auditus perhorrescit) obnoxia contendunt
ventri et secessui juxta naturae necessitatem, quae
scilicet naturae dominus in foedere humanae reconciliationis
omnipotentia sua sacramentum fecit, et
Christianae animae escam spiritualem, unde in aeternum
vivat, dedit. Isti eumdem agnum paschalem,
qui eadem sacramenta in seipsum ineffabiliter