PL 143, col. 901

Epistola ad Valcherum (Gozechinus Scholasticus), J. P. Migne

transformans nobis condidit et consecravit, crudum
vel coctum aqua, non assum igni comedunt, et quod
ejus residuum est, et semper erit (quia nullus unquam
mortalis, quantumlibet sciens, ad incarnati
Verbi arcanum plena intelligentia in hac vita penetrare
potuit, aut poterit), igni non comburunt. Isti
improvidam simpliciorum fratrum facilitatem, et
maxime curiosam discurrentium perfugarum levitatem
novo quodam docendi lenocinio occupantes,
primo ipsam Scripturarum superficiem, quasi planam
ad septicolomnem sapientiae domum ostendunt
viam, et rectam, velut ad portum salutis, demonstrant
semitam: deinde sophisticae disputationis
retibus captos, et carnalis scientiae acumine hebetatos,
per captiosos necessariae argumentationis

ducunt anfractus: donec extranea et a salute peregrina
quaestionum novitate pulchre ad perniciem
instructos, una secum demergant in puteum interitus.
XXXI.
Tales ergo quia non advertunt, quod non
humano aut saeculi sensu in Dei rebus sit loquendum,
quodque inventum mel ad sufficientiam, non
usque ad nauseam sit comedendum, dum sua freti
sapientia nimium majestatis profunda scrutantur,
oppressi a gloria in errorum profunda praecipitantur:
et dum imprudenti carnalis sapientiae audacia lippientes
oculos animalis hominis, qui non percipit ea
quae Dei sunt, in verum Solem defigere nituntur,
ipsius inaccessae lucis radiis repercussi, in exteriores
errorum tenebras projiciuntur. Isti de divinis

sacramentorum mysteriis, semper quidem reverendis,
nec unquam humano sensu aut ratione attingendis,
dum impiis non timent contentionibus inservire,
nihil sano auditu dignum merentur diffinire:
et dum naturae terminos volunt includere, et id quod
totius rationalis creaturae rationem superat, humana
ratione pergunt concludere, vere in lapidem offensionis
et petram scandali impingunt: quia de piis
sane doctrinae uberibus pro lacte, butyrum aut sanguinem
exprimere contendunt. Hanc mortiferi
dogmatis pestem ab Ecclesia sua Christus Jesus
radicitus evellat, priusquam modicum fermentum
totam massam corrumpat.
XXXII.
Cum ergo hoc toxico, insuper et multiformi

malitiae et nequitiae fermento tota undique
fermentetur Ecclesia, nec usquam pene sinceritatis
et veritatis integrum servetur azyma: cumque nemo
pene sit qui contra haec vel ad vera bonae vitae instituta,
vel taboret ipse, vel laborantem de vita mercede
remuneret; et ob hoc ipsa quae vix residua est, laborantium
paucitas taedio victa, a labore temperet:
quis negotio non anteponat otium? quis inutili labori
et clamori ad surdos non praeferat quietem et
silentium? Posui, inquit, ori meo custodiam cum
consisteret peccator adversum me: obmutui, et humiliatus
sum, et silui a bonis. Et quid hujusmodi humiliatis
et a bono silentibus agendum sit Jeremias
docet dicens: Sedebit solitarius, et tacebit, quia
levavit se super se.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.