PL 143, col. 902
Epistola ad Valcherum (Gozechinus Scholasticus), J. P. Migne
XXXIII.
Haec omnia sapienter despexit Herimannus
Remensis, Drogo Parisiensis, Spirensis Huoremannus,
Bavenbergensis Meinbardus, et praeterea
multi, et praestantes, et praecipuae auctoritatis viri,
qui, praecisis speciebus, et abdicatis laboribus,
stuciis valefecerunt; et sapienti consilio usi, in
theologiae otium concesserunt. Ego vero quid facerem?
cur non idem vitae propositum de caetero eligerem?
Ego vero ac lubens. Ad hoc enim etsi generalis
piorum omnium querela vel causa me non urgeret,
singularis tamen vitae meae decursus, et
rerum mearum proventus me idem eligere satis moneret.
Vitae namque decursus continuo laboris attritu
effetas exhaurit, si quae supersunt, corporis vires,
et praematuras inspergit capiti nives: unde et maturum
mihi minatur exitium, nisi mature me conferam
in quietem et otium. Proventus autem rerum
mearum, licet abunde expetendarum affluat copia,
tamen maxime desiderabilium aporiatur inopia,
eorum utique de aureo majorum saeculo prius audita,
quae felicioribus nostrae memoriae diebus ipse
oculis meis vidi, scilicet fidem non fictam, et veritatem
integram; praeceptum Domini in invicem conservare,
justitiae et aequitati nihil anteponere; nihil
remittere de gravitate disciplinae et religionis, nihil
admittere quod non esset publicae utilitatis et honestatis;
caeteraque id genus omnia, quae in luteis
humanae naturae cratibus auratis possunt mentes
aedificare, et in vasis fictilibus desiderabiles thesauros
reponere. Haec sunt quae melioribus nostrae memoriae
diebus me videre, et his interesse serio gaudebam.
Nunc vero quia pene ex toto defecerunt;
non tam meam, quam communem defleo miseriam.
XXXIV.
Et ut antiquiora, et ob hoc meliora se
taceam tempora, et de his loquar quae partim ipsi
vidimus, partim recenter gesta fideli relatione didicimus;
a diebus domini Notgeri nostrae urbis episcopi,
eorum pontificum qui ei contemporales in
Ecclesia florebant praecipui, usque ad haec quaejam
in miseria defluxerunt duo lustra, misericordia et
veritas obviaverunt sibi, justitia et pax osculatae
sunt. Nunc autem de terra sublata est, et justitia in
coelum recessit, et repentino quodam fortunae impetu,
et monstruosa rerum perturbatione inversa
et perversa sunt omnia; et, ut breviter dicam, omnia
praedictis contraria. Adeo ut si quis inter has
saeculi tempestates eodem rationis claro et eadem
via mandatorum, quasi coelestium ductu siderum,
velit seipsum et sibi credita regere, ipsa turbidus
violentia percussus cogatur ab incoepto desistere.
Quod quam horribile, quam monstri simile sit,
nulli facile explicabile est. Legimus enim nobile illud
prioris saeculi aurum argento caeteris inferioris pretii
metallis sensim et per temporum intervalla degenerasse,
nec tam subito sui coloris speciem amisisse.
Nunc autem, ut praemissum est, monstruosa et inaudita
quadam rerum perturbatione, quasi in momento,
a suo statu subversa sunt omnia: nec pene