PL 143, col. 909

Querimonia contra Farfenses (Joannes Sabinensis), J. P. Migne

Audiat Dominus et totius regni . . . . . . . moderator
aequissimus, vel primae sedis episcopus, audiatque
cuncta haec sancta synodus, percipiatque justam proclamationem
quam facio super abbatem Pharphensem,
a quo multas et passus sum et patior injurias. Est
quaedam ecclesia in honore S. Michaelis archangeli,
sita in monte qui dicitur Tancia, videlicet in
episcopatu meo, quae juris mei episcopatus est,
cujus altaris auctor et dedicator creditur fuisse Silvester
beatissimus hujus almae sedis episcopus;
super quod altare non est veritus abbas ille ausu
temerario maceriam addere, et supra tanti consecratoris
violatam consecrationem missas per monachos
suos cantare, nullo vel faciente vel jubente
episcopo. De ecclesia autem illa nescio per quem

datorem, medietatem obtinet ecclesia Sanctae Mariae,
cujus ipse abbas est; medietatem vero alteram
episcopatus possidet meus. Sed ex his medietatibus
inter me et abbatem Hugonem talis obligatio
facta est, ut semper in tempore quadragesimali et
in mense Maio meus ibi cum suo minister sedet,
caeteris vero temporibus solus suus ibi sedet minister,
a quo tria xenia in anno haberem. Et si unquam
abbas ille aut aliquis successor ejus aut venderet
alicui, aut donaret, aut propter beneficium,
aut quoquo modo ipsius ecclesiae medietatem suam,
tunc ad meam meorumque successorum deveniret
proprietatem. Et si ego vel aliquis successor meus
de medietate ipsius ecclesiae quae est mei episcopatus,
aliquid tale fecissem, tunc ipsa medietas

ad abbatis deveniret proprietatem. Et ecce domnus
ipse abbas in his omnibus cecidit, quia neque

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.