PL 143, col. 931

Adversus Graecorum calumnias (Humbertus Silvae Candidae), J. P. Migne

II.
Idem ipse magnus Paulus ad Corinthios prima
Epistola ex his loquens ait: « Fratres, ego accepi a
Domino quod et tradidi vobis: quoniam Dominus
in nocte qua tradebatur, accepit panem et gratias
agens fregit et dixit: accipite et comedite, hoc
est corpus meum quod pro vobis tradetur: hoc facite
in meam commemorationem. Similiter et de
calice: Hic est calix Novum Testamentum in meo
sanguine: hoc facite quotiescunque bibetis in meam
commemorationem. Quotiescunque manducabitis panem
hunc et calicem bibetis in meam commemorationem,
mortem Domini annuntiabitis [(I Cor. XI,
23-26)] . » Azymae vero quoque commemorationem
habent Dei, neque mortem illius annuntiant, sicut
Mosaicae et ante mille quadringentos annos ex lege

constitutae: et per Novum Testamentum, hoc est,
per sanctum Evangelium et per Christum maledictae
et derelictae.
III.
Sabbata vero quomodo in Quadragesima judaice
observatis? Aut non audistis evangelistam
loquentem: quia transeuntes discipuli in sabbatis
coeperunt iter agere evellentes spicas et comedentes?
Dicebant autem Judaei ad Christum: « Vides
quid isti fecerint sabbatis? » Qui dixit: « Etiam.
Aut nescitis quid egit David cum esuriret ipse, et
qui cum eo erant? quomodo intravit in templum, et
panes propositionis comedit, » et caetera. Et quia
« sabbatum propter hominem factum est, non homo
propter sabbatum. » Qui et dicebant, « quoniam
homo iste non est ex Deo, quia sabbatum non custodit
[(Marc. II, 23, seqq.; Luc. VI, 1 seqq.)] .
» Et iterum
loquente Christo in sabbato, et qui manum
habebat aridam, similiter et eo qui daemonis spiritum
habebat, in sabbato mundato, murmurantibus
Judaeis et similia dicentibus, dicit Christus: « Hypocritae,
unusquisque vestrum non solvit asinum
a praesepe, aut bovem suum, et ducit adaquare? [(Luc. XII, 15)] .
» Et paralytico similiter quem sanum
fecit. Et ideo hi qui sabbata cum azymis custodiunt,
neque Judaei neque Christiani sunt, sed similes sunt
leopardo, sicut dicit magnus Basilius, cujus capilli
nec nigri sunt, nec albi omnino.

ARGUMENTUM.
Incipit responsio fratris Humberti sanctae Ecclesiae Silvae Candidae dicti episcopi, instar
dialogi ad ipso Latine conscripta apocrisariatus sui tempore Constantinopoli. Et jussu
imperatoris religiosi et orthodoxi Constantini Monomachi Graece edita, sub nominibus
Constantinopolitani et Romani, anno Domini millesimo quinquagesimo quarto.

I.
ROMANUS. Praefulgente gratia sanctae et individuae
Trinitatis, in cujus manu nos et sermones
nostri, hinc jam aggredimur responsum in litteris
et cavillationibus vestris: ut palam sit nos illius
summi Petri disciplina eruditos, qui dixit: « Sitis
parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos
rationem de ea quae in vobis est spe, cum modestia
et timore conscientiam habentes bonam: ut, in eo
quod detrahunt vobis, confundantur qui calumniantur
vestram bonam in Christo conversationem. »

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.