PL 143, col. 937

Adversus Graecorum calumnias (Humbertus Silvae Candidae), J. P. Migne

super hoc senserint et confirmaverint nostri antiqui
et venerabiles Patres. Ex quorum numero beatissimus
papa Silvester, magni Constantini Augusti
spiritualis pater, inter alia dixit: « Si omnis Dominicus
dies resurrectionis gratia est colendus in gaudio
Christianorum: omnis ergo sabbati dies sepulturae
deputandus est in exsecratione Judaeorum.
Omnes enim discipuli Domini Sabbato fletum habuerunt,
sepultum Dominum suspirantes, et Judaeis
exsultantibus laetitia inerat. Apostolis autem jejunantibus
tristitia imperabat. Tristemur itaque cum
tristantibus de sepultura Domini, si volumus cum
iisdem de Domini resurrectione gaudere. Neque
enim fas est ut destructiones ciborum et caerimonias
Judaeorum more Judaico observemus. » Haec et his

similia dicente sancto Silvestro, non placuit quibusdam
Orientalibus ista traditio apostolicae sedis,
sed magis elegerunt celebrare sabbatum cum Judaeis.
Cujus sententiae concordans sanctus papa Innocentius
ait: « Sabbato jejunandum esse ratio evidentissima
demonstrat. Nam si diem Dominicum ob
venerationem resurrectionis Domini nostri Jesu
Christi non solum in pascha celebramus, verum
etiam per singulas hebdomadarum ipsius diei imaginem
frequentamus, ac sexta feria propter passionem
Domini jejunamus, Sabbatum praetermittere
non debemus, quod inter tristitiam atque laetitiam
temporis illius videtur inclusum. Quod utique constat
apostolos biduo isto et in moerore fuisse, et
propter metum Judaeorum se occuluisse. Quod utique

non dubium est, et in tantum eos jejunasse biduo
memoratur, ut traditio Ecclesiae habeat isto biduo
sacramenta penitus non celebrari. Quae forma utique
per singulas hebdomadas est tenenda, propter quod
commemoratio diei illius semper est celebranda. »
Quod si putatis semel atque uno Sabbato jejunandum,
ergo et dies Dominica et sexta feria semel in pascha
erit utique celebranda. Si autem Dominicae diei ac
sextae feriae per singulas hebdomadas reparanda imago
est, dementis est, bidui agere consuetudine, Sabbato
praetermisso, cum non disparem causam habeat a
sexta videlicet feria in qua Dominus passus est,
quando et apud inferos fuit, ut die tertia resurgens
redderet laetitiam, post biduanam praecedentem tristitiam.

Non ergo nos negamus sexta feria jejunandum,
sed dicimus in Sabbato hoc agendum, quia
ambo dies tristitiam apostolis et his qui Christum
secuti sunt indixerunt, qui, die Dominico exhilarati,
non solum ipsum festivissimum esse voluere, verum
etiam per omnes hebdomadas frequentandum
esse duxerunt. Hinc jam reliqua vestra dicta discutiamus.
VII.
CONSTANTINOPOLITANUS. Nostrum vero pascha
Christus est. Qui, ut non juxta legem inveniretur
adversarius, et circumcisus est, et legale pascha celebravit
primitus, sic, illo discedente, nostrum novum
operatus est.
VIII.
ROMANUS. Quod Christus vestrum pascha
sit, sciatis nos ita concedere, si eum asseritis etiam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.