PL 143, col. 938
Adversus Graecorum calumnias (Humbertus Silvae Candidae), J. P. Migne
nostrum, imo totius catholicae Ecclesiae pascha
esse. Quod si, quod absit! pertinaciter contradixeritis,
auscultabimus ipsum Dominum nostrum Jesum
Christum sic suos praemonentem de pseudochristis
et pseudoprophetis: « Si quis vobis dixerit:
Ecce hic est Christus, aut ecce illic: nolite ire,
neque sectemini [(Luc. XVII, 23)] . » Quod vero dicitis
Dominum Jesum, celebrato vetere pascha, novum
discipulis suis celebrandum tradidisse: quis sapiens
id negat? Sed illud quod dicitis, Dominum nostrum
Jesum Christum ideo circumcisum et vetus pascha
celebrasse ne juxta legem inveniretur Deo contrarius,
quis unquam ausus erit astruere, nisi manifestus
haereticus? In hoc enim videmini perverse
cum Marcionitis et Manichaeis sentire alium Deum
veterem legem, alium novam dedisse; et, ut apertius
dicam, Deum malum et Deum bonum vultis introducere.
Et ne illi malo, hoc est Deo tenebrarum,
bonus iste Deus lucis inveniretur adversarius, et
circumcisus fuit et celebravit pascha vetus. Et quasi
devitans illius tyranni, velut fortioris se, iram incarrere,
ad tempus simulavit se legem ejus observare.
Sed absit tam pestiferum virus a fidelium auribus et
cordibus, ut vel suspicetur aliquis aliquid aliquando
simulasse omnipotentem et simplicissimam Veritatem,
quae est Christus Deus noster, aut alium veteris legis
esse, alium novae auctorem! cum ipsa Veritas protestetur,
dicens: « Nolite putare quoniam veni solvere
legem aut prophetas: non veni solvere legem,
sed adimplere [(Matth. V, 17)] ; » et Psalmista dicat:
« Etenim benedictionem dabit legis lator [(Psal. LXXXIII,
8)] . » Deinde subjunxistis:
IX.
CONSTANTINOPOLITANUS. Et hoc manifestum
est, sicut, in Evangelio secundum Matthaeum, de
mystica coena loquens, evangelista sic quoque inquit:
« Prima autem die azymorum accesserunt discipuli
ad Jesum dicentes: Ubi vis paremus tibi
comedere pascha? Qui ait: Ite in civitatem ad quemdam,
et dicite ei: Tempus meum prope est, apud
te facio pascha cum discipulis meis [(Matth. XXVI,
17, 18)] . » Et post pusillum: « Vespere autem facto
discumbebat cum duodecim discipulis suis, et edentibus
illis dixit: Amen dico vobis, quia unus vestrum
me traditurus est [(Ibid., 20, 21)] . » Et post pusillum,
dicente Juda: « Nunquid ego sum, Rabbi? [(Ibid.,
25)] , » dicit ei: « Tu dixisti [(Ibid., ib.)] . » Huc usque
Dei hominis, universa legalis paschae sunt. Deinde
ea quae mystici et nostri sunt, addidit Evangelista,
et dixit: « Edentibus autem illis, accepit Jesus panem,
fregit et dedit discipulis suis, et dixit: Accipite
et comedite, hoc est corpus meum, quod pro vobis
tradetur. Et accipiens calicem gratias egit et dedit
eis dicens: Bibite ex eo omnes: hic est sanguis
meus Novi Testamenti [(Matth. XXVI. 26; Luc. XXII,
17-20)] , » Dicendo enim, Novi, ostendit quoniam ea
quae Veteris fuerunt Testamenti cessaverunt.
X.
ROMANUS. Haec omnia non a vobis, sed a veracibus
Evangelistis conscripta, et ab omnibus orthodoxis
Patribus constanter praedicata credimus, et