PL 143, col. 944
Adversus Graecorum calumnias (Humbertus Silvae Candidae), J. P. Migne
decimam lunam omnimodis observandam denuntiat.
Et mundis quidem quartam decimam lunam
primi mensis, immundis autem quartam decimam
secundi mensis. Et quicunque aliter praesumpsisset,
de medio populi sui periret. Quod si quaeritur quare
Joannes decimam quintam lunam, id est, a pascha
secundam, dixerit pascha? cum videatur dicere debuisse:
Et ipsi non introierunt in praetorium ut non
contaminarentur, sed ut manducarent azyma, quorum
prima erat dies ipsa: sciatis indifferenter ab
Evangelistis dici pascha et azyma. Nam licet Dominus
discipulis dixerit: « Scitis quia post biduum
pascha fiet [(Matth. XXVI, 2)] . » Matthaeus tamen ipsius
diei in cujus vespere fiebat pascha mentionem faciens,
inquit: « Prima autem azymorum accesserunt
discipuli ad Jesum, dicentes: ubi vis paremus
tibi pascha comedere [(Ibid., 17)] . » Cui concordans
Marcus ait: « Erat pascha et azyma post biduum [(Marc. XIV, 1)] .
» Et post pauca: « Et prima die
azymorum, quando pascha immolabant [(Ibid., 12)] . »
Ubi si indifferenter non accipiuntur pascha et
azyma, ut modo pascha pro festo azymorum, modo
festum azymorum intelligatur pro pascha, quomodo
stabit: « Erat pascha et azyma post biduum? » [(Ibid.,
1.)] Nam juxta opinionem vestram debuit sic scribi:
Erat pascha post biduum, et azyma post biduum. Sed
beatus Lucas omnem hujusmodi dissolvens controversiam
inquit: « Appropinquabat dies azymorum,
qui dicitur pascha [(Luc. XXII, 1)] . » Et quia cum eo
qui proprie dicebatur pascha, subsequentes quoque
septem dies azymorum abusive nuncupabantur pascha,
quem diem vellet specialiter intelligi, in sequentibus
luce clarius ostendit, dicens: « Venit
autem dies azymorum, in qua necesse erat occidi
pascha [(Ibid., 7)] . » Quod plane in quarta decima
luna fiebat ad vesperum, quando agnus occidebatur;
quem etiam pascha dici sic Evangelista perhibuit,
ut ipsum pascha occidendum diceret. Idem quoque
in Actibus apostolorum narrat quod Herodes captum
Petrum misit in carcerem, volens post pascha producere
eum populo. Qui quod pascha dicat mox
subjungens declarat: « Erant autem dies azymorum [(Act. XII, 3)] .
» Nec mirum. Cum etiam Exodi tertio
Dominus, tria festa praecipiens, pascha tacuit, solemnitatem
azymorum tantum custodiri jussit, quae
praetermisso pascha observari nequit. Porro Joannes
qualiter intelligi vellet quod ait: « Ut non contaminarentur,
sed ut manducarent pascha [(Joan. XVIII,
28)] ; » paulo post ait: « Erat autem parasceve paschae,
hora quasi sexta [(Joan. XIX, 14)] . » Parasceve paschae, praeparatio paschae
interpretatur; quando jam praeparabatur
vel instabat celebritas magni diei Sabbati,
qui celebrior reliquis paschalibus diebus apud Judaeos
habebatur, adeo ut, ob reverentiam ejus, gentilis
hominis cohabitatione, vel introitu praetorii
pollui vererentur; et insuper ne in cruce remanerent
corpora in Sabbato, praecaverent. Nec repugnat
vero quod pascha solemnitas azymorum dicitur:
quandoquidem ipsum pascha cum azymis edebatur,