PL 143, col. 945

Adversus Graecorum calumnias (Humbertus Silvae Candidae), J. P. Migne

nec per totum diem illum, sicut scriptum est, apparebat
fermentatum in finibus illis usque ad vesperum
octavae diei, quam habebant celeberrimam.
XVII.
Insuper harum trium solemnitatum continuati
octo dies pro uno die sunt habiti, sicut de
scenopegiae diebus Dominus dicit: « Vos ascendite
ad diem festum hunc, ego autem non ascendam ad
diem festum hunc [(Joan. VII, 8)] . » Qui tamen postea
jam die festo mediante dicitur ascendisse, et in
novissimo magnae festivitatis die stetisse et clamasse:
« Si quis sitit, veniat ad me et bibat [(Ibid., 37)] . »
XVIII.
Ecce vestris opinionibus reluctati forsitan
plus necessario fuimus verbosi; sed hinc minime
debemus reprehendi, quia causam humano generi
super omnia necessariam voluimus evacuari. Si

Dominus Jesus legem potuisset transgredi, inanis
enim esset fides nostra, inanis et praedicatio nostra;
quia posset doceri peccatum Adae obfuisse humano
generi, mortem autem Christi nihil profuisse. Nunc
sequentia videamus: ubi postquam vanis declamationibus,
ut supra monstratur, ἄρτον interpretati
fuistis elevatum et sursum portatum a fermento et
sale, calorem et elevationem habentem, horrenda
caecitate, abominati azyma, dixistis:
XIX.
CONSTANTINOPOLITANUS. Azyma autem nihil
distant a lapide sine anima et luto lateris deorsum
conjuncta terrae, et sic luto comparata.
XX.
ROMANUS. Heu! heu! heu! Domine Deus!
ecce compleri videmus principis apostolorum praesagium
nostris temporibus. « Ex vobis, » inquit,

« erunt magistri mendaces, qui inducent sectas
perditionis, et eum qui eruit eos Dominum negant.
Superducentes sibi celerem perditionem, et multi
sequentur eorum luxurias, per quos via veritatis
blasphematur, et in avaritia fictis verbis de vobis
negotiabuntur. Quibus judicium jam olim non cessat,
et perditio eorum non dormitat [(II Petr. II,
1-3)] . » Cujus sententiae concordans doctor gentium
ait Timotheo: « Scito quod in novissimis diebus
instabunt tempora periculosa, et erunt homines
seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi [(II Tim. III, 1-2)] ,
» et caetera. Et post pauca:
« Quemadmodum Jamnes et Mambres restiterunt
Moysi, ita et isti resistunt veritati, homines corrupti
mente, reprobi circa fidem. Sed ultra non proficient.

Insipientia enim eorum manifesta erit omnibus,
sicut et illorum fuit [(Ibid., 8, 9)] . » Unde et
vos impudenter detrahentes azymis etiam illi vivifico
mysterio redemptionis nostrae inauditas injurias
irrogare non timetis. Nec mirum si in secretis
coelestibus acies mentis vestrae caligat, quandoquidem
in terrenis tam perverse errat, ut azymum,
quod visu et tactu atque gustu simul et usu quotidiano
panem comprobat, lapidem seu siccum lutum
lateris credat. Et, o quam dignam erroris sui mercedem
vestra vesania reciperet, si vobis retrusis, et
omni consolatione humani victus fraudatis, lapidem
seu siccum lutum lateris apponeret aliquis pro
azymis! Ibi procul dubio in summo discrimine vestro

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.