PL 143, col. 946

Adversus Graecorum calumnias (Humbertus Silvae Candidae), J. P. Migne

disceretis plurimum distare lapidem sive laterem ab
azymis, et quod lapidibus seu lateribus paries, azymis
autem confirmetur cor hominis. Quae quamvis
humanam vitam temporaliter sustentent, tamen
sine anima esse, sicut et fermentatum, nullus negare
audet, nisi Manichaeus demens. Nam in corporis
Christi mysterio indubitanter vitalis esca fit perpetuo.
Sed dum nitimini apostolicae sedi derogare
super azymis, putredine inveteratae haeresis vos
scatere monstratis, asserendo panibus inesse animam
fermentatis, etiam absque mysterio aliquo dominicae
passionis.
XXI.
Quod autem calumniamini azyma deorsum
terrae conjuncta, non negamus vulgo haec eadem
sic parari lapidibus aut argilla superposita, non, sicut

dicitis, terrae conjuncta. Verum haec ad communes
usus hominum et caeterorum animalium transeunt:
nam ad magnam Christi mensam non accedunt;
sed illud solum quod diaconi cum subdiaconis
seu ipsi sacerdotes, sacris amicti vestibus, cum
melodia psalmorum conspersum et in ferro paratum
ex secretario proferunt. Nempe, sicut apostolici Actus
indicant, diaconi specialiter constituti sunt super
hoc opus, Petro dicente: « Non est aequum
relinquere nos verbum Dei, et ministrare mensis [(Act. VI, 2)] .
» Vos autem, sicut facere nos reprehenditis,
nec in lapide aut argilla seu aliquo metallo
vestrum fermentatum paratis. Ergo aut in aqua
paratis, aut de coelo manna venit vobis, quod ad
humanos et divinos usus habetis.

XXII.
Sed ad reliqua frivola vestra veniamus.
Non invenitur Moyses dixisse azyma malae passionis
et tribulationis symbola fuisse, sed lechem oni, id
est panem afflictionis: non quod naturaliter aliquid
afflictionis in se habeat, sed quod Hebraeis ad memoriam
revocet quia, ab Aegyptiis exire compulsi,
conspersam farinam, antequam fermentaretur,
asportarint in humeris; quae, ut superius sufficienter
disseruimus, nihil nos tangunt juxta carnalis
observantiam ritus. Ideo discutiamus quod sequitur.
XXIII.
CONSTANTINOPOLITANUS. Nostrum vero pascha
gaudium et laetitia totum est, et extollit nos ab
humo propter gaudium ad coelum, sicut et fermentum,
propter proprium calorem, panem; qui panis

omni suavitate repletus est. Azymum vero, neque
sal neque fermentum habens, lutum est aridum. Aut
non audistis Jesum dicentem discipulis suis: « Vos
estis sal terrae? » [(Matth. V, 13.)] Et: « Simile est
regnum coelorum fermento, quod accipiens mulier
abscondit in farinae satis tribus, donec fermentaretur
totum? [(Matth. XIII, 33.)] » Mulierem sanctam
Ecclesiam vocat: satis vero tribus, hoc est, tribus
modiis repletis, Patrem et Filium et Spiritum sanctum,
quorum nequaquam lutulentum azymum est
particeps.
XXIV.
ROMANUS. Optamus vobiscum celebrare
pascha, quod totum sit laetitia, et plenum gaudii, in
terra scilicet viventium, quia hoc homini concessum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.