PL 143, col. 948

Adversus Graecorum calumnias (Humbertus Silvae Candidae), J. P. Migne

farina, id est, totius humani generis massa: in qua
utique mulier, id est coaeterna Deo Patri Sapientia,
facta ex muliere, doctrinam apostolicam quasi
fermentum recondidit, et regnum coelorum, id est
praesentem Ecclesiam, ex diversis nationibus coadunavit.
XXVIII.
Jam quia, post multiplices azymorum
obtrectationes, ad hoc prorupit vestra insolentia, ut
in ipsa terribilia et vivifica sacramenta redemptionis
nostrae apertis contumeliis irreverenter insurgat,
et azymum exclamet lutulentum, et nequaquam
sanctae Trinitatis particeps esse, respondere cogimur
deinceps vobis stultis juxta stultitiam vestram,
ne vobis sapientes esse videamini. Certissime sciatis
quod gloriatio vestra stercus est et vermis, hodie

enim extollimini, et cras non inveniemini; et, secundum
Psalmistam, ut pulvis ante factem venti
comminuemini, et ut lutum laterum delebimini,
juxta proverbium Sapientis, de stercore boum lapidandi,
et velut stercus in via conculcandi, sicut et
antecessores vestri haeretici ac praecursores antichristi.
Ut enim in libro beati Job dicitur: « Ex
quo posuit Deus hominem super terram, cognoscitur
laus impiorum brevis esse, et gaudium hypocritae
ad instar puncti [(Job. XX, 5)] . » Unde, quia
in eo putatis vos sapientes si aliorum institutionibus
detrahitis, hinc par pari referemus, quod vestram
impudentiam mordebit; ut retrahat [eam vel
vos] a reverendorum sacramentorum injuriis.
XXIX.
Salva ergo, ut dignum est, reverentia

corporis Domini nostri Jesu Christi, et, in fermentato
et in azymo, perquiramus in fermentum ad
humanas mensas praeparatum sincerius ac mundius
sit plebeio azymo. Et primo omnium fermentatum
repetamus, ut perspecta diligenter ejus scaturigine
verax judicium de puritate fermentati habeamus.
Necesse est enim ut rivus fontis qualitatem et naturam
sequatur. Ita enim originem fermenti invenire
cupimus, sicut hominis cujuslibet originem
ipsam matrem omnium terram invenimus. Nam si
hominis originem alium hominem dixerimus, jam
propago, non origo, erit; quomodo nec fermentum
fermenti origo esse poterit. Sicut enim sententia
vulgi exstat, fermenti origo fit, cum aut spuma
musti seu faex cujusdam rusticae potionis quae apud

Gallos cervisia dicitur, vel certe jus elixati hordei
aut ciceris, sive lac ficulneae vel pecorum corruptum
injicitur conspersae farinae. Cum ergo spuma, faex,
elixatum leguminum, et lac ficus vel pecorum corruptum
apud homines computentur inter sordida,
constat fermentum sordibus non carere per omnia.
Massae autem cuicunque fermentum injicitur, necesse
est corrumpatur, sicut ait sapientissimus
Paulus: « Modicum fermentum totam massam corrumpit [(Gal. V, 9)] .
» Ubicumque autem corruptio
tam in divinis quam et in humanis litteris dicitur,
ibi etiam deterioratio seu vitiositas aliqua substantiae
accidisse comprobatur. Unde, si non potest aliquando
corruptio in bonam partem intelligi, nulli

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.