PL 143, col. 949
Adversus Graecorum calumnias (Humbertus Silvae Candidae), J. P. Migne
dubium est quin fermentato azymum mundius sit,
quod, nuliam corruptionem fermenti admittens, ex
munda farina tantum et pura aqua conficitur. Fermentum
quoque si aliquandiu in massa negligitur,
tanto acrore eam corrumpit ut ultra humanis usibus
non prosit. Deinde panis fermentatus parvo
situ efficitur mucidus, quod rarissime incurrit azymus,
utpote plenus et solidus, non tumidus et cavernosus,
uti fermentatus. Qui licet magna ex parte
impar sit nostris laudibus, tamen per omnia par
est vestris moribus. Ipse enim, fermento veteri corruptus,
deprehenditur acidus, cavernosus et tumidus:
et vos haud secus, humana opinione corrupti,
loquacitate apparetis acidi, calliditate cavernosi.
Et, ut divinae scientiae vacui, humana scientia inceditis
inflati, juxta illud dictum Apostoli: « Scientia
inflat [(I Cor. VIII, 1)] . » Cui etiam supradicta
vitia inesse ibidem Apostolus attestatur, Timotheo
dicens: « Si quis aliter docens, et non acquiescens
sanis sermonibus Domini nostri Jesu Christi, et ei
quae secundum pietatem est doctrinae, superbus,
nihil sciens, sed languens circa quaestiones et pugnas
verborum, ex quibus oriuntur invidiae, contentiones,
blasphemiae, suspiciones malae, conflictationes hominum
mente corruptorum, et qui veritate privati
sunt [(I Tim. VI, 3, 4, 5)] . » Quod vero fermentum
sicut praefati sumus, in divinis et humanis litteris,
in malum ponatur, Dominus in Evangelio testatur:
« Cavete, » inquiens, « a fermento Pharisaeorum,
quod est hypocrisis [(Luc XII, 1)] . » Et Paulus: « Expurgate,
inquit, vetus fermentum [(I Cor. V, 7)] . »
Et paulo post: « Epulemur non in fermento veteri,
neque in fermento malitiae et nequitiae [(Ibid., 8)] . »
In saecularibus quoque litteris satyricus, effeminationem
et corruptos mores Romanorum redarguens,
ait:
Quid didicisse? nisi hoc fermentum, et quo semel intus
Innata est, rupto jecore, exierit caprificus?
[(PERS. I, 24.)]
XXX.
Et, si omnes Scripturas perscrutati fueritis,
nunquam et nusquam fermentum in bonam significationem
poni invenietis, nisi in uno loco Evangelii,
ubi regnum coelorum fermento simile Dominus dicit,
doctrinam videlicet apostolicam significans. Si
vero omnes revolvatis Scripturas, nunquam et
nusquam invenietis azyma poni in significationem
contrariam, sed aut sinceritatem aut veritatem signifiare,
sicut Apostolus ait: « Epulemur in azymis
sinceritatis et veritatis [(I Cor. V, 8)] . » Unde vestra
duplicitas, suo fermentato contenta, Romanae et Latinae
simplicitati azymum extorquere desinat. Ne, si
fuerit pertinax, anathema maranatha cum suo fermentato
fiat, et prophetam sibi exprobrantem audiat:
« Ite ad Bethel, et impie agite, et sacrificate
de fermentato laudem [(Am. IV, 5)] . »
XXXI.
Nunc videatur quaenam Ecclesiarum majori
diligentia et subtiliori significatione Dominici
corporis proprietatem imitetur. Romana quippe et
Occidentalis Ecclesia a ministris sacri altaris in