PL 143, col. 950

Adversus Graecorum calumnias (Humbertus Silvae Candidae), J. P. Migne

secretario confectum offert azymum, quod ex grano
frumenti et limpida lympha per ignem fuerit praeparatum,
significans se in una mediatoris Dei et
hominum, hominis Dei Jesu Christi, persona, tres
perfectas credere et venerari substantias: humanam
scilicet carnem, animam rationalem, et Verbum
Dei Deum. Et granum quidem assimilari carni,
quam de sola Virginis carne, quasi ex grano matris
terrae, sola virtute coelesti, non autem aliqua commistione
virili factam omnipotens Divinitas animavit,
puriorem substantiam, id est animam, quasi
aquam praeclaram et nobilem ei infundens. Quas
geminas substantias ab ipsius virginalis conceptionis
exordio Verbum Dei rite suscepit, et, mediante
suae divinitatis calore, tanquam igne, sibi

construxit et consolidavit. Taliter praeparatus azymus
fideli invocatione totius Trinitatis, fit verum
et singulare corpus Christi; non, sicut Theupaschitae
volunt, corpus Patris et Filii et Spiritus sancti.
Quod et vos videmini sentire, dicentes Patris et
Filii et Spiritus sancti particeps non esse azymum,
sed subaudiatur, sicut fermentum est particeps
eorum. Ex qua prava sententia si non vultis cum
Theupaschitis damnari, nolite in ipsa commemoratione
Dominicae passionis aliquod participium seu
communionem, praeter solam consecrationem vel
cooperationem, concedere sanctae et impassibili
Trinitati; quia mors solius humanitatis Filii Dei in
illo sacramento visibili [recolitur], ut Apostolus ait:
« Quotiescunque manducabitis panem hunc et calicem

bibetis, mortem Domini annuntiabitis donec
veniat [(I Cor. XI, 26)] . » Ipse quoque Dominus Jesus
in speciali commemorationis suae privilegio discipulis
distribuens panem, ait: « Hoc est corpus meum,
quod pro vobis tradetur [(Ibid., 24)] . » Meum, inquam,
quod, Spiritus sancti septemplici gratia subnixum,
ipsa sapientia Dei Patris aeterne aedificavi
mihi templum quadraginta et sex diebus in utero et
ex utero intactae Virginis: quodque, mox pro vobis
et pro multis per passionem crucis in mortem resolvendum,
omnipotens Trinitas post triduum suscitabit,
non permittens sanctum suum videre corruptionem. Meum,
inquam, hoc est, Filii Dei et Filii
hominis, qui vadit sicut scriptum est de illo. Quapropter,
sicut praediximus, tota beata Trinitas in

consecratione Eucharistiae cooperatur, sed sola mors
Christi in fractione ejus et in usu annuntiatur.
XXXII.
Hinc jam quae apud vos habeatur disciplina
et cautela supra tanto mysterio advertamus.
Vos aliquando pretio fermentatum a quocunque
viro seu femina praeparatum habetis, in tantum ut
nonnunquam ab ipsis publicis negotiatorum tabernis
emptum panem ad Dominicam mensam transferatis;
quem tractatum illotis et sordidis quorumlibet
manibus negare non potestis. Qui sane, juxta
nostram narrationem, quinque substantiarum particeps
est, id est, fermenti, farinae, salis, aquae et
ignis. Quorum omnium significationes congruas in
illa simplici et sincera carne Salvatoris, si habetis,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.