PL 143, col. 951

Adversus Graecorum calumnias (Humbertus Silvae Candidae), J. P. Migne

date nobis. Par est enim ut de fermento nobis rationem
reddatis, quemadmodum nos de azymis vobis:
ne forte, quod absit! perversitas Manichaeorum,
ad fulciendum errorem suum, asserat has quinque
substantias in sacrificium Christianorum assumi
propter quinque antra tenebrarum, quae fingunt
mentiendo sibi. Date quoque evidentem causam
illius circumcisionis, qua coronulam panis ad sanctum
sacrificium ferro levatis, cum immaculata hostia
immaculatum corpus Domini aptius videatur significare,
et integritas panis integritatem Ecclesiae,
quae corpus Christi fit participatione ejus integerrimi
corporis. Quod qualiter fieri debeat, Paulus Corinthiis
ita praedicat: « Panis quem frangimus, nonne participatio
Domini est? Quoniam unus panis, unum

corpus multi sumus omnes, qui de uno pane et uno
calice participamus [(I Cor. X, 17)] . » Unde et Dominus
panem accepisse, benedixisse et fregisse,
non autem legitur ante vel postea incidisse. Deinde
quod sanctum panem vitae aeternae in calicem intritum
cum cochleari sumere consuestis, quid opponitis?
Neque enim ipse Dominus panem in calice
vini intrivit, et sic apostolis dedit dicens: accipite
et cum cochleari comedite: hoc est enim corpus
meum. Sed, sicut sancta Romana Ecclesia usque
nunc observat, panem integrum benedixit et fractum
singulis particulatim distribuit dicens: « Accipite
et comedite, hoc est corpus meum [(Matth. XXVI,
26)] . » Quibus, postquam coenatum est, calicem porrexit
dicens: « Bibite ex eo omnes [(Ibid., 27)] . »

XXXIII.
Quam reverendam angelis et hominibus
institutionem etiam sancta Sion, prima scilicet
Ecclesia, usque ad haec moderna tempora, sicut ab
apostolis accepit, fideliter retinuit: adeo ut quidam
Hierosolymitanorum pontificum datis epistolis significaverint
quantum illorum institutio discrepet a
Graecis. Sic enim scriptum reliquerunt: « Ex ipsa
sancta civitate Hierusalem, quae et sancta Hierosolyma,
exiit fides Christiana: in ipsa quoque sancta
Sion et sancta resurrectio primae Ecclesiae dicuntur
et veraciter habentur. In ipso sancto et venerabili
loco adimpletur divina et immaculata oblatio Domini
nostri Jesu Christi, sicut decet per ordinem. » Et
puto quia benefaciunt ibi, quod non nisi integras et
sanctas ponunt ipsas oblationes in sanctas patinas,

nec, quomodo Graeci, habent lanceam ferream qua
scindant in modum crucis ipsam oblationem, id est
proscomiden. Porro in praefatis sanctis Ecclesiis,
cum ipsa sancta patina sanctam anaphoram, id est
oblationem, exaltant. Etenim verae et aptae sunt ipsae
oblationes, tenuesque, ex simila. Lanceam vero
ferream nesciunt, nisifquae latus Domini nostri Jesu
Christi aperuit. Cochlear vero cum quo communicent,
sicut in Ecclesia Graecorum, minime habent,
quia non ita commiscent ipsam sanctam communionem
in calice, sed sola [panis] communione communicant
populum. Itaque et in magnis et in parvis
Ecclesiis hunc morem traditum sibi a sanctis apostolis
habent omnes Christiani ipsius provinciae.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.