PL 143, col. 953
Adversus Graecorum calumnias (Humbertus Silvae Candidae), J. P. Migne
si consummatio per leviticum sacerdotium
erat, non secundum ordinem Melchisedech sacerdos
Christus diceretur; et quia, translato sacerdotio,
necesse est ut legis translatio fiat [(Hebr. VII, 11)] . »
Quae lex lutulenta constituit azyma Judaeis custodire.
Idem ipse magnus Paulus ad Corinthios prima Epistola
ex his loquens sic ait: « Fratres, ego accepi a
Domino quod et tradidi vobis. Quoniam Dominus,
in qua nocte tradebatur, accepit panem, et gratias
agens fregit et dixit: Accipite et comedite: hoc est
corpus meum, quod pro vobis tradetur; hoc facite
in meam commemorationem. Similiter et de calice:
Hic calix novum testamentum est in meo sanguine,
hoc facite, quotiescunque bibetis, in meam commemorationem;
quotiescunque manducabitis panem
hunc et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis [(I Cor. XI, 23-26)] .
»
XXXVI.
ROMANUS. Quandiu vestigia doctiloqui
Pauli fideliter tenuistis, omnino irreprehensibiliter
cucurristis. Sed mox ut praecurrere tentastis, miserabiliter
corruistis. Quibus non suffecit aberrasse,
nisi insuper doctorem gentium in fide et veritate
maluissetis post vos reluctantem trahere, quam illius
vestigia repetendo errorem vestrum evadere. Insuper
inauditum praejudicium eidem facitis, quando,
suis dictis eum impugnando, azyma lutulenta pronuntiatis,
quae tam ipse quam omnis catholicus esse
sinceritatis et veritatis asserit. Illam deinde etymologiam
vestram super pane contra nos defensando,
complicem vestrum tantum apostolum laboratis
efficere, quasi in eo quod, veraces Evangelistas secutus,
ait: « accepit panem [(Matth. XXVI, 26;
Marc. XIV, 22; Luc. XXII, 19)] , » non nisi fermentatum
voluisset affirmare. Quod si fieri potuit,
inanis praedicatio et labor tanti Apostoli erit. Evacuabitur
mors Christi, quia jam non tradidit semetipsum
pro nobis, sed juste interiit, sicut transgressor
legis. Verum quam sit haec vestra etymologia
frivola, satis abundeque ostenditur supra. Jam
videamus quorsum pertrahere conamini tantum
Apostolum suae assertionis funibus.
XXXVII.
CONSTANTINOPOLITANUS. Azyma vero neque
commemorationem habent, neque mortem annuntiant,
sicut Mosaica et ante mille quadringentos
annos ex lege constituta, et per Novum Testamentum,
hoc est, per sanctum Evangelium et per Christum
maledicta et derelicta.
XXXVIII.
ROMANUS. O sacrilega temeritas! o
virosa et maniosa Manichaeorum dicacitas! o ab
omnium viribus et cordibus procul abigenda impietas!
Eone pertraxistis Apostolum, ut in tantae perfidiae
barathrum praecipitaretis vobiscum? Ecce
illud pestiferum ovum, quod tandiu parturistis, repente
peperistis, ex quo qui comederit morietur, ut
Isaias propheta dicit: « Et quod fuerit confotum,
erumpet in regulum! » [(Isa. LIX, 5)] . Ecce, ut claret,
dolorem concepistis, iniquitatem peperistis, et,
contra ipsam veritatem et omnes divinas paginas