PL 143, col. 954

Adversus Graecorum calumnias (Humbertus Silvae Candidae), J. P. Migne

mentiti, impudenter latratis ipsum Filium Dei legem
et azyma, quae constituerat, maledixisse. Sed
o sancta, o bona, o venerabilis lex cum universis
mandatis et observationibus tuis! quicunque te et
tua usque ad unum iota maledixit, maledicit aut
maledicet, sit ille maledictus! Potuitne aut debuit
Dominus noster sic ingratus esse, ut tam fidelem
et devotum praeconem et constantissimum testem
suum aliqua maledictione confunderet? qui non
cessavit tota sua intentione, signis, mandatis, sacrificiis,
caeremoniis atque verbis gloriam ejus conclamare.
Et ubi didicistis quod Dominus legi et
azymis maledixerit? Forsitan dicturi estis: Ubi novum
pascha tradidit discipulis suis, aut ubi surrexit
a mortuis. Sed, ut superius liquido cognoscitur,

et ipsis benedictis et fractis novum pascha
instituit, et ipsa suae resurrectionis die a duobus
invitatus in Emmaus castello, accepit panem, benedixit,
et mox ἐγνώσθη αὐτοῖς ἐν τῇ κλάσει τοῦ ἄρτου,
id est « cognoverunt eum in fractione panis [(Luc. XXIV, 13, 30, 31, 35)]
» ; quem omnimodis
azymum fuisse constat, quia usque ad octavas paschae
nullo modo fermentatum in omnibus finibus
Israel apparebat. Sane quod ipse, factus sub lege,
legis testimonium habuerit, dicit Judaeis: « Scrutamini
Scripturas, in quibus vos putatis vitam aeternam
habere, et illae sunt quae testimonium perhibent
de me [(Joan. V, 39)] . » Et iterum: « Si crederetis
Moysi, crederetis et mihi: de me enim ille
scripsit [(Ibid., 46)] . » Unde in alio loco protestatur

se non venisse solvere legem, sed adimplere [(Matth. V, 17)] .
Cujus quodlibet minimum mandatum
quisquis solverit, etiam in regno coelorum, hoc est in
praesenti Ecclesia, minimus foret, nedum illam futuram
aliquo modo introiret, in qua factor et doctor legis
magnus vocaretur. Ipsa quoque suae resurrectionis
die, duobus supradictis discipulis, incipiens a Moyse
et omnibus prophetis, interpretabatur Scripturas quae
de ipso erant. Deinde undecim congregatis dixit:
« Oportebat impleri omnia quae scripta sunt in lege
Moysis et in prophetis et in psalmis de me. Et quia
oportebat pati Christum, et resurgere a mortuis
tertia die, et praedicari in nomine ejus poenitentiam
et remissionem peccatorum per omnes gentes (Luc.

XXIV, 44, 46, 47). » Ecce breviter Salvator innotuit
incarnationis ac passionis suae humilitatem, atque
resurrectionis gloriam, omniumque gentium vocationem
et per baptismum salvationem, in veteri testamento
praemonstratam, et in novo fuisse exhibitam,
ut merito Evangelium nihil aliud sit dicendum
quam legis expositio. Quae lex, velut bajula et nutrix
Christi et Ecclesiae, id est sponsi et sponsae, capitis
et corporis, in plenitudine temporum praevia evangelicae
gratiae et veritatis lucerna, publicis visibus
revelavit quod diu in secretis cubiculi occultavit. Tunc
repente illius « speciosi forma prae filiis hominum [(Pal. XLIV, 3)]
» [decus] omni creaturae resplenduit,
ubi per sanctos apostolos, quibus aperuit sensum ut

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.