PL 143, col. 956

Adversus Graecorum calumnias (Humbertus Silvae Candidae), J. P. Migne

[(Psalm. XI, 9)] .
» Porro si alicui insipida videtur
talis lympha, noverit nullo vitio lymphae istud sibi
contingere, sed nimio palati sui stupore. Animalis
enim homo non percipit ea quae sunt spiritus Dei.
Stultitia siquidem est illi lex Dei, nec novit ex ea
mentis ventrem salubriter replere, sed perniciose
distendere. Spiritualis autem, qui judicat et discernit
omnia, cum nostro architriclino Paulo fideliter decantat:
« Scimus quia bona est lex, si quis ea legitime
utatur [(I Tim. I, 8)] . » Et illud: « Scimus quoniam
lex spiritualis est [(Rom. VII, 14)] . » Quod si
lex spiritualis est, ministratio Spiritus fit spiritualiter
examinata, et ministratio mortis carnaliter discussa.
Quamvis enim lex suapte natura sit vita, vitio
tamen hominum mors fit, sicut idem Apostolus dicit:

« Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? absit! Sed
peccatum non agnovi, nisi per legem [(Ibid., 7)] . » Et
post pauca: « Itaque lex quidem sancta, et mandatum
sanctum et justum et bonum: Quod ergo bonum
est, mihi factum est mors? absit! Sed peccatum,
ut appareat peccatum, per bonum operatum est mihi
mortem [(Ibid., 12, 13)] . » Et rursus: « Invenio igitur
legem volentem mihi bonum facere, quoniam mihi
malum adjacet [(Ibid., 21)] . » Tandem, si sapienter
audistis quae praemisimus, resipiscite ab injuriis legis,
quam sanctam, et mandatum sanctum et justum
et bonum affirmat Apostolus; ne medicum demonstrantem
morbos et curare volentem videamini obruere
lapidibus tanquam phreneticus.
XL.
Porro numerosa patrum conjugia, et ex tribu

sua, atque carnalia sacrificia, et circumcisionis
seu variarum purificationum caerimonias, ciborumque
differentias noveritis temporaliter carnalibus
aut permissa aut jussa: ut eos talium jugo vel licentia
mandatorum retineret, ne ad idololatriam seu ad
caetera flagitia corruerent; spirituales autem significatione
bonorum futurorum quae in his promittebantur,
jugiter sublevaret, ut advenientia a longe
conspicerent et devote salutarent. Quod, licet hujusmodi
observationibus pro loco et tempore viderentur
nimium dediti, ut sua condescensione paulatim
brutas plebes per signa traherent ad res, tamen
quid in his senserint, ex his beati David dictis liquet:
« Si voluisses sacrificium, dedissem utique: holocaustis
non delectaberis. Sacrificium Deo spiritus

contribulatus [(Psalm. L, 18)] . » Unde rursum ait:
« In me sunt, Deus, vota tua [(Psalm. LV, 12)] . »
Cujus personam suscipiens, carnali populo contestatur,
dicens: « Nunquid manducabo carnes taurorum,
aut sanguinem hircorum potabo? Immola Deo
sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua [(Psalm.
XLIX, 13, 14)] . » Nonne huic et reliquis patribus
aqua legis, colorem et saporem mutaverat, quae
pallida et insipida carnalibus apparebat? Quippe his
frigebat, quae illis sic calebat ut jam tunc discipuli
Jesu dicere possent: « Nonne cor nostrum ardens
erat in nobis, dum loqueretur nobis in via et aperiret
Scripturas? » [(Luc. XXIV, 32.)] Littera enim legis
per Movsen data, carnales occidebat, cujus spiritus,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.