PL 143, col. 960
Adversus Graecorum calumnias (Humbertus Silvae Candidae), J. P. Migne
Nam quantum ad recitationem seu conscriptionem,
ipsum Evangelium in novissimo die omnino praeteribit;
ubi deinceps nec Scriptura aliqua necessaria
erit.
XLIII.
Caeterum si ad rem pertineret, monstraremus
non mille quadringentos annos tantum, sicut
scripsistis, sed mille quingentos et amplius annos
ab institutione azymorum per Moysen usque ad
passionem Christi decurrisse. Sed, cum nostrae
intentionis sit Romani ritum sacrificii approbare,
chronographis relinquimus opinionem vestram
praefato annorum numero reprobare. Itaque si
azyma, quemadmodum astruere conamini, per
Christum et ejus Evangelium fuerunt maledicta,
reprobata et derelicta, et ideo deinceps non debentur
offerri in sacrificio Domini, quia per Moysen
constituta sunt Judaeis; sciatis fermentatum quoque
constitutum per Moysen Judaeis. Sicut in Levitico
dicit: « Haec est lex hostiae pacificorum: Offeret
panes fermentatos cum hostia gratiarum, quae
offertur pro pacificis [(Lev. VII, 11, 13)] . » Idem Moyses
in eodem: « In pentecoste offeretis ei panes primitiarum
de duabus decimis similae fermentatae, quos
coquetis in primitias Domino: offeretisque cum panibus
septem agnos [(Lev. XXIII, 17)] . » Sal quoque,
quem tantopere praedicatis in fermento, per
Moysen ita constitutus Judaeis in Levitico: « Quidquid
obtuleris sacrificii, sale condies, nec auferes
sal foederis Domini Dei tui de sacrificio tuo. In omni
oblatione offeres sal [(Lev. II, 13)] . » Quapropter, si
a nobis non debent offerri azyma quia Mosaica sunt,
nec a vobis debent offerri fermentatum et sal, quia
aeque Mosaica sunt. Et quia, ab Apostolo audientes:
« Vetera transierunt, ecce facta sunt nova [(II Cor.
V, 17)] , » insipienter putatis omnia Veteris Testamenti
reprobata, et penitus destructa et ad nihilum
redacta sacramenta; hinc jam perpendatis necesse
est, ad quantas difficultates properet haec vestra
opinio. Denique si vetera non proficiendo, sed deficiendo
transierunt, unde vobis templum, altare,
sacrificium, candelabrum, et caetera sancti ministerii
vasa seu ornamenta aut vestimenta sacerdotalia? Unde
vobis encaenia, pentecoste et pascha seu Quadragesima?
Unde vobis pontifices, sacerdotes et levitae ac
reliqui ecclesiastici gradus ex ordine? Unde primariae
et decimae? Postremo, unde vobis dilectio Dei et
proximi? ac reliqua mandata Decalogi? Quia ergo,
secundum vos, ita nova facta sunt ut vetera relicta
sint omnino et per Christum maledicta, abjiciantur
procul dubio ab ejus Ecclesia, quae supra diximus
omnia, et plura quae reticuimus alia, et veteribus
contraria fiant jam nova. Odio habeatur Deus et
proximus, pater et mater inhonoretur, homo occidatur;
omnes moechentur, furentur, mentiantur,
concupiscant, adulterent; conjugia nulla sint: omnis
homo ad proximam sanguinis sui, et quae ei affinitate
jungitur, accedat. Ad summum quoque nec comedatur,
bibatur nec dormiatur, sed relinquatur
quidquid Vetus Testamentum exhibuit et exercuit,