PL 143, col. 973

Adversus Graecorum calumnias (Humbertus Silvae Candidae), J. P. Migne · Libellus contra Latinos (Niceta), J. P. Migne

Haeccine sunt illa perfectiora, ut mulieribus Christianis
in partu vel in menstruo periclitantibus
communio degenetur? aut paganis baptismus interdicatur?
et parvulis morituris ante octo dies
regeneratio per aquam et Spiritum sanctum subtrahatur?
In quo utique crudeliores Herode, non
tantum in corpore sed et in anima quotidie trucidatis
parvulorum innumerabilem populum, et
destinatis ad ignem aeternum. Nunquid etiam inde
est quod hominis morituri imaginem affigitis crucifixae
imagini Christi, ita ut quidam Antichristus
in cruce Christi sedeat ostendens se adorandum
tanquam sit Deus? Nunquid et illud inde est quod
EXPLICIT RESPONSIO.

Niceta presbyter et monachus monasterii Studiorum,
qui praenominor Pectoratus: Romanis, de
azymis et sabbatorum jejuniis, et nuptiis sacerdotum.
Bona est dilectio ad proximum, o omnium gentium
sapientissimi et nobilissimi Romani. Ex habitudine
enim dilectionis ad proximum, et humilitas
abundat ad eum qui habet illam. Ipsa autem abundans
efficit participem sui omnia diligere, omnia
sustinere, ut ait divinus Apostolus, et non inflari
adversus proximum suum aliquando, neque ea quae
ipsius solius sunt quaerere, aut zelum habere adversus
eum et altercationem et aemulationem. Omnia
enim haec dilectionem persequuntur et humilitatem,
et faciunt hominem non secundum Deum ambulare,
sed secundum hominum libitum. Quod et Paulus

arguit, dicens: « Cum sit inter vos zelus et contentio
et discordia, nonne carnales estis, et secundum
hominem ambulatis? » [(I Cor. III, 3)] Propter
quod rogo vestram charitatem, humiliari vos propter
Dei praeceptum, et audire a nobis indignis et minimis.
II.
Requirentes enim ab illis qui ex diversis provinciis
Romanorum peregrinantur hic de azymis,
quid dicemus de his in dilectione Christi ad vos?
Qui azymorum adhuc participant, sub umbra legis
sunt, et Hebraeorum mensam comedunt, non autem
rationalem et vivam Dei mensam, et nobis qui
credidimus supersubstantialem, quemadmodum superius
exigere supersubstantialem docti sumus panem.
Quid enim est supersubstantialis, nisi quia

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.