PL 143, col. 978

Libellus contra Latinos (Niceta), J. P. Migne

in quo contingit evenire 1534 annos: cyclus enim
solis erat 18 et 5, ut non adhuc traditus praevenisset
proprium pascha discipulis tradere, recumbens in
coena secundum vesperum quinti diei; postquam
coenavit, accepit panem, fregit, tradidit apostolis
mysterium Novi Testamenti in nocte quinta in qua
traditus est a Juda: sicut scriptum est. Sed quid
dicit Lucas apostolus? « Accepit panem, et benedicens
fregit [(Luc. XXIV, 30)] . » Ecce et Lucas accipere
panem Christum dixit, et non azymum. Non enim
adhuc erat sextae feriae dies. Tertia decima erat luna
in illa quinta feria, et non erat azymum, neque
adhuc oblatio fermentati.
VIII.
Azyma enim in quintadecima luna promulgata
erant in lege, ut in quartadecima die ad vesperam

agnus immolaretur, et in quartadecima die
lunae primi mensis Pascha appellaret lex, quintamdecimam
diem primum azymorum et Sabbatum nominaret.
Proh dolor insipientiam illiteratorum! Et non
erat azyma in quinta feria, cum esset luna tertiadecima,
et non quartadecima. Secundum quintamdecimam
lunam fuerat institutum azyma fieri, sicut
et agnus ad vesperam quartaedecimae diei jussum
esse immolari, secundum quam immolatus est Christus,
Agnus Dei, qui tollit peccata mundi. Si autem
Christus immolatus est et crucifixus in decima
quarta die lunae, feriae sextae, in Sabbato autem
erat festum azymorum, quando azyma comedit?
etiam apostolis sic facere in Novo Testamento tradidit?
Quomodo dicitis ab apostolis accepisse vos

facere azyma jam post resurrectionem a mortuis?
Non videtis quia manifeste ex rebus arguimini, quoniam
non tunc azyma, cum mysteria Novi Testamenti
traderet apostolis Christus?
IX.
Ostendam vobis hoc ex legislatione Moysi.
Loquitur enim: « Hae sunt festivitates Domini et
ipsae sanctae, quas vocabitis in temporibus suis. In
primo mense in quintadecima die mensis hujus festum
azymorum Domini; et in quartadecima die
mensis intra medium ad vesperum erit Pascha Domino;
et in quintadecima die hujus mensis festum
azymorum Domino. Septem enim diebus azyma comedite [(Levit. XXIII, 4-6)] .
» Ecce enim ex legislatione
Moysi didicistis, quoniam non tunc azyma,
quando post coenam secundum diem quintae feriae

Christus tradidit per fractionem panis Novi Testamenti
mysterium. Ante festum autem azymorum
hoc fecit, cum esset tertiadecima dies mensis. Quintadecima
enim die mensis, ut legislatio Moysis, erat
festum azymorum. Et Christus in feria sexta crucifixus,
secundum quartamdecimam diem mensis,
quando debebant Judaei immolare agnum; Sabbato
autem secundum quintamdecimam diem mensis, cum
esset festum azymorum, in sepulcro jacuit sepultus
Azyma ergo dum non essent ante festum azymorum
in toto anno ipso: septem enim diebus comedebant
azyma Judaei, ceu instituit Moyses: in quintadecima
die primi mensis incipientes festum horum, ubi reperta
sunt azyma, quando cum discipulis suis coenam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.