PL 143, col. 979
Libellus contra Latinos (Niceta), J. P. Migne
comederet Christus? Si enim sicut dicitis, a
Domino apostoli acceperunt azyma, et illi iterum
tradiderunt vobis haec in figura corporis Christi in
mysterio Novi Testamenti, dum nec ablatio panis
fieret secundum constitutionem Moysi, neque erant
tunc azyma, ubi reperta sunt? Quomodo obliviscimur
legislationum Moysis? Septem namque solis
diebus facere tradidit vobis. Sed vos in toto anno
conculcatis instituta Moysis. Et Christus non venerat
solvere legem, sed adimplere [(Matth. V, 17)] .
X.
Valde enim veritatem obsistitis, fratres. Si
enim traditum vobis fuit ab apostolis comedere
azyma, quomodo Agathon sanctissimus papa vester,
praesessor cum esset sextae synodi sub Constantino
imperatore, et divinus Gregorius Acragantinorum
episcopus non abstinuere; cum, sicut hujus synodi
divini Patres, adversum azyma legem constituissent
a nemine fidelium hoc fieri? Et, ut ostendam vobis
horum legislationem contra azyma, adjicio rationi
et canonem ipsorum sic habentem in undecimo capitulo:
« Nemo in sacerdotali constitutus ordine, aut
laicus, ea quae apud Judaeos sunt azyma comedat,
aut cum eis cohabitet, aut in infirmitatibus invitet,
aut medicinam ab eis accipiat, vel in balneis cum
eis lavetur. Si quis hoc agere initiaverit, siquidem
clericus fuerit, deponatur; si autem laicus, sequestretur. »
Qui azymum conficit et comedit, etsi non
acceperit hoc a Judaeis, sed imitator fuerit in hoc,
ut Judaeus intelligit, et extra legem est, quemadmodum
et si circumciderit quis seipsum, aut a Judaeis
circumciditur, simul et in scientia est illis, canonesque
et instituta apostolorum sanctorumque Patrum
transgrediens, et irrita omnia facit, ut ratio nostra
demonstravit. Sed de azymo sufficienter vobis quod
prohibitum sit ab omni Scriptura divina demonstravimus.
XI.
Age nunc qui caetera demonstravimus vobis,
et subito memoriae suggestum est vobis de jejunio
Sabbatorum, quoniam insultatis nobis: unde jejunare
Sabbata, ex qua sancta Scriptura accepistis?
Ab apostolis? Nequaquam. Apostolorum vertices in
quinto quidem libro ordinationum, qui de martyribus
inscribitur, juxta Clementem: « Quartam feriam
et sextam praecepit nobis jejunare Dominus.
Unam quidem propter traditionem, alteram propter
passionem. Ipsum autem Sabbatum non tradidit
nobis jejunare, quoniam non oportet, propter
illud solum, in quo Creator omnium sub terra
fuit. » Unde, juxta calcem ejusdem libri, iterum sic
loquitur: « Omne quidem Sabbatum et omnem Dominicum
celebrandum esse dicimus. Gaudere enim
oportet in his et non lugere. » Septimo quidem libro
earum constitutionum juxta vicesimum quartum
caput hoc inquiunt: « Sabbatum namque et Dominicum
celebramus, quia illud quidem divinae operationis
est memoria; hic vero resurrectionis. Unum
vero tantum Sabbatum custodiendum est in toto
anno sepulturae Domini, quo jejunare oportet. Quando
enim Christus in sepulcro jacuit, discipuli potentiorem