PL 143, col. 980

Libellus contra Latinos (Niceta), J. P. Migne

circa eum fletum habebant quam gaudium ex
memoria divinae operationis. » Verumtamen haec
mystice per Clementem papam constituentem non
steterunt hic, sed scientes magnam damnationem
esse jejunare Sabbata, excommunicatione valida
ligant ex hoc Ecclesiam. Dicit enim in sexagesimo
quarto canone: « Si quis inventus fuerit Dominicum
diem jejunare, aut Sabbatum, praeter unum
solum, deponatur; si autem laicus, sequestretur. »
XII.
Hoc autem exsequentes et qui in sexta synodo
Patres, convenienter huic sic promulgant sancte,
praesidente synodo Agathone papa Romae, et
Gregorio cum eis Agrigentinorum episcopo praesente:
« Quoniam quidem discimus eos qui in Romanorum
urbe sunt, in sanctae Quadragesimae jejuniis eadem

Sabbata jejunare extra traditam sibi ecclesiasticam
consequentiam: placuit sanctae synodo observare
Romanorum Ecclesiam immobilem canonem dicentem:
Si quis clericus fuerit inventus, » et caetera
quae deinde scribit. Haec igitur, sicut cernitis, apostolicis
constitutionibus et canonicis fidelium Ecclesiam
ligat cum papa Romae Agathone. Vos unde aliter
et ex quo jejunare Sabbata accepistis? Quinetiam
oblationem perfectae missae per omnem diem facere
in sacris diebus jejuniorum, sive Sabbato sive Dominico
die: unde assuevistis? a quo doctore accepistis?
Ex apostolis? nullatenus. Apostoli enim ex hoc
posuere canonem sic loquentem: « Si quis episcopus
aut presbyter, vel diaconus aut lector aut cantor,
sanctam non jejunaverit Quadragesimam quartamque

et sextam feriam, deponatur, nisi infirmitate
corporis impediatur. » Ministrantes ergo atque complentes
ministrationem sanctae missae secus tertiam
horam diei, in qua et promulgatum est offerri sacrificium,
quomodo jejunium usque ad horam diei
nonam observatis? solventes haec in tempore ministrationis
missae? Nequaquam. Si autem hoc impossibile
est, maledictione plectemini.
XIII.
Qui in Gangreno fuere Patres concilio cap.
19 talia effantur: « Si quis continentia sine corporali
necessitate elatus fuerit, et constituta jejunia in
commune et observata ab Ecclesia dissolverit, praesumendo
sibi perfectam rationem, anathema sit. »
Similiter Patres qui in Laodicensi fuere concilio,
secundum quinquagesimum canonem sic effati sunt:

« Quia non oportet in Quadragesima martyrum natalitia
celebrare, sed sanctorum commemorationem
facere in Sabbatis et Dominicis diebus. » Et juxta
quadragesimum octavum canonem item aiunt ipsi:
« Quod non decet in Quadragesima panem offerre,
nisi in Sabbato et Dominico solo. »
XIV.
Et qui in sexto universali concilio convenerunt
Patres similiter juxta quinquagesimum secundum
canonem sanciunt cum sanctissimo Agathone
papa dicente sic: « In omnibus sanctis Quadragesimae
jejuniorum diebus, sine Sabbato et Dominico
die, et sine sancto Annuntiationis die, fiat missa ex
antesanctificatis oblationibus. » Sic ergo accipientes
nos Sabbato et Dominica die, secus tertiam diei

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.