PL 143, col. 981

Libellus contra Latinos (Niceta), J. P. Migne

horam, in qua et Spiritus sanctus descendit super
discipulos, immolantes, in ipsis sanctificamus munera,
ex quibus sufficientia in tota hebdomada conservamus.
In aliis autem diebus hebdomadis juxta
tempus horae nonae diei concludentes omnem ministrationem
in consummationem completorii, agimus
nos sacerdotes cum diaconibus ingressum, thuribulam
solum ferentes. Et post lectionem prophetarum
constitutas orationes a magno Basilio facientes, et
munera transferentes appositionis altario et orantes
cum ipsis. Insuper autem et traditam nobis a Domino
orationem dicentes, exaltamus praesanctificatum
panem, et damus praesanctificata sancta sanctis,
et uniti communione pane et calice mysteriorum
Christi. Et ita agentes gratias Deo, linquimus

eos atque dimittimus ex congregatione, sumentes
nos communem mensam per folia et legumina, et
calidam aquam qui voluerint. Sunt autem et alii
qui sola communione et benedictione per totam perseverant
hebdomadam. Vos autem referentes per
unumquemque diem perfectam in Quadragesima
ministrationem, quae congrua est juxta tertiam horam
diei offerri, positos transgredimini canones
Ecclesiae. Et in hoc maledictioni Patrum subjacetis,
sicut dictum est.
XV.
Quis ille est qui tradidit vobis prohibere
et abscindere nuptias sacerdotum? Quis ex doctoribus
Ecclesiae hanc vobis tradidit pravitatem? Siquidem
nisi nupserit, manus impositionis accipiet.
Et ita ad nuptias ruit, qui ordinatus est innuptus,

legitime. Hoc et secundum canones facitis, hujusmodi
nuptias prohibentes? Si autem ante habuerit
uxorem ille qui ordinatus est sacerdos, perseveraveritque
in castitate magnaque vita, nuptias ejus
solvitis, transgredimini, ut ex praecepto apostolicorum
canonum ostendam vobis. In sexto enim libro
Clementis ordinationum quae ab eo conscriptae
sunt, juxta septimum decimum caput Apostoli haec
dicunt: « Episcopum et presbyterum et diaconum
dicimus, qui unam habent uxorem, ordinari, quamvis
vivant eorum conjuges, quamvis defunctae, non
licet eos post manus impositionem innuptos esse,
nec insuper ad nuptias ire, aut si nupserint, alteras
amplecti, sed sufficere quas habent cum ad ordinationem
venerunt. » In quinto sanctorum canonum

ita fatur in 2 cap.: « Episcopus aut presbyter aut
diaconus uxorem suam non abjiciat obtentu religionis;
si autem abjecerit, sequestretur. Perseverans
autem deponatur. » In quadragesimo vero canone,
inquiunt palam: « Propriae episcopi res. » Et post
pauca: « Ne occasione ecclesiasticarum rerum cadere
episcopum ab eis quae sunt episcopi, in mulierem
et pueros et propinquos, ne per occasionem
eorum, ea quae Ecclesiae sunt subtrahat. » Et deinde:
« Siquidem sunt qui prohibeant sacerdotes legitimis
conjugibus. » Non ita vertices apostolorum exposuerunt
ecclesiasticos canones. Si autem dicis mulierem
Ecclesiam dixisse apostolos, tunc infidelis
apparebit sermo tuus et vacuus, cum sacris canonibus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.