PL 143, col. 983
Libellus contra Latinos (Niceta), J. P. Migne · Contra Nicetam (Humbertus Silvae Candidae), J. P. Migne
qui, circa Simonem et Cleobium et Judam, conscripserunt
libros in nomine Christi et discipulorum
ejus, circumferunt ad seductionem vestram, et eorum
qui diligunt Christum, et nos servos ipsius. »
Et in veteribus quidam conscripserunt libros apocryphos
Moysi et Enoch et Adam, Isaiae et David, et
Eliae, et trium patriarcharum, corruptiones facientes
atque veritatis inimicos libros. Sed et Paulum
Domini apostolum haec praescientem, ut aestimo, sic
ad vos ascendisse hujusmodi seductores, dolum texentes
vobis, Philippensibus scribit: « Videte canes,
videte malos operarios, videte abscissionem [(Philipp.
III, 2)] . » Et Timotheo iterum: « In ultimis temporibus
discedent quidam a fide, attendentes spiritibus
et doctrinis daemonum, in hypocrisi loquentium
mendacia, et incedentium propria conscientia, impedientium
nubere, et abstinere a cibis quos Deus
creavit [(I Tim. IV, 1-3)] . » Et ea quae exinde. Propter
quod et Tito praecepit: « Argue eos, inquit,
duriter, ut sani sint in fide, non attendentes Judaicis
fabulis, et praeceptis hominum subvertentium
veritatem [(Tit. I, 14)] . »
XVIII.
Quamobrem diligentissime inquisivimus
de caetero circa haec, o fratres, ne aliquando ex his
quae dicta sunt et redarguta vobis mendacia, dico
nunc azyma, Sabbatorum jejunia, nuptias sacerdotum
et in jejuniis oblationes accipiatis; sed scientes
Finis libelli Nicetae, presbyteri et monachi monasterii Studii, contra Latinos.
Si diligenter sanctae Chalcedonensis synodi
quartum considerasses caput, quiete monastica et
jejuniis atque orationibus in monasterio tuo contentus,
nequaquam ecclesiasticis rebus communicasses,
nec importunitatem intulisses. Quapropter sexcentorum
triginta Patrum concordi decreto a communione
es suspensus, ne per te nomen Domini
blasphemetur. Decet enim unamquamque professionem
se sub mensura sui habitus et gradus cohibere,
ne conturbet ecclesiastici dogmatis ordinem totum,
dum, non suo contentus officio, praeripere quaerit
alienum. Sed vae tibi, Sarabaita, qui nulla coenobitali
examinatus disciplina, voluntate atque voluptate
ductus propria, contra sanctam et Romanam et
apostolicam Ecclesiam et omnium sanctorum Patrum
concilia horribiliter latrasti, stultior asino, frontem