PL 143, col. 984

Libellus contra Latinos (Niceta), J. P. Migne · Contra Nicetam (Humbertus Silvae Candidae), J. P. Migne

nunc, quod primum est eorum, ex omni a Deo inspirata
Scriptura; fugite quae hujusmodi sunt actitare,
cum sitis Ecclesia Dei et totius orbis semper splendidus
oculus, ut uniti nobis vestris confratribus:
quos per jam dicta scidistis, cum sitis corpus Christi;
revelata facie gloriam Domini in concentu et
unitate cum orthodoxa fide conspeculemur, et imaginem
ejus transformemus in nobis, viva demonstratione,
et ipsius ad gloriam sempiternam, sicut a
Domini spiritu, quoniam ipse est caput nostrae Ecclesiae
corporis; et in eo sicut in uno corpore, omnes
nos conjungimur.
XIX.
Haec vobis Romanis. Si ergo possimus vos,
cum sitis homines, ad credulitatem nobiscum reducere
per ea quae diximus, et docendo vos ex divina

Scriptura arguimus; gratia Dei, et vobis scientibus
bene Spiritui sancto credere, et prosequi rationem
jam dictam ex Scripturis. Si vero aliter tenetis, date
nobis testimonia ex divina Scriptura consistentia:
in quibus volo benevolos vos esse, ut super sedes
intelligentiae requiescatis, et nos, scientes obedire
inenarrabili rationi spiritus, docere omnia quae ad
vos scripsimus. Salutamus vos in Christo Jesu Domino
nostro, cui est gloria et potentia, cum Patres.
Spiritu sancto, nunc et semper, et in saecula saeculorum.
Amen.

leonis, et murum adamantinum frangere tentasti! In
quo utique conatu, non es victor erroris, sed victus
errore; nec presbyter, sed inveteratus dierum malorum,
et puer centum annorum maledictus; potius
dicendus Epicurus, quam monachus. Nec credendus
es degere in monasterio studii, sed in amphitheatro
aut lupanari. Qui etiam vere praenominaris pectoratus,
quoniam cum serpente antiquo super pectus
tuum graderis. Quod, sicut quidam Patrum dixit:
« Quicunque vult, intrat et solvit asinum: » ex
abundantia enim cordis os loquitur [(Matth. XII, 34)] .
Deinde detestabilior omni veneficio, labia mortiferi
poculi melle charitatis et bono odore humilitatis
imbuens, ex praedictis virtutibus delectabile exhibuisti
prooemium, ut praegustata dulcedo faceret
incunctanter absorberi fel draconum et reliquum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.