PL 144, col. 1009

Vita SS. Rodulphi et Dominici Loricati (Petrus Damianus), J. P. Migne

Scribit igitur mores, vitam et sanctissima gesta Rodulphi episcopi Eugubini, et Dominici
Loricati. Hos proximis diebus diem suum obiisse certior factus erat, et ex utriusque interitu
non parum molestiae perceperat. De Petro quoque Rodulphi fratre, et aliis monasterii
sui monachis, vitae sanctitate ac conversatione celeberrimis, nonnihil attingit.
PROLOGUS.

Domno ALEXANDRO beatissimo papae PETRUS peccator
monachus servitutem.
Praecepit mihi beatitudo tua, venerabilis pater, ut
nunquam tibi litteras mitterem, quae leve quid, et
oblivione dignum, ac frivolum continerent; quas
scilicet, mox ut lector transiliendo percurrerit,
edax flamma consumit; sed tale tibi semper aliquid
scriberem, quod et ad aedificationem legentium
suscipi, et inter scripturas mereretur authenticas
reservari. Unde Patri luminum agendae sunt gratiae,
qui sacrarium tui pectoris hoc igne sui amoris accendit,
ut et in antiquorum Patrum studiis jugiter
requiescas; et insuper, si qui tibi videntur idonei,
ad scribendum eos provocare non negligas.
A vobis itaque nuper egressus, cum Florentinae
urbis moenia subii, nuntius mihi mox repentinus
accurrit, qui mihi diem medium in tenebras vertit,
omniumque meorum viscerum venas amarissimae
legationis felle complevit; episcopum scilicet Eugubinum
esse defunctum, cujus utique conversatio, si
recolitur, non mediocriter aedificare poterit audientes.
Valet enim et ad exprimendam recte vivendi
formam, et ad adhibendam corrigendis moribus
disciplinam. Nam ante fere septennium ille cum
matre et duobus fratribus se paulisper aetate
praecedentibus, servis duntaxat libertate donatis,
castrum suum mihi inexpugnabili munitione vallatum
cum omnibus, quae sui juris erant, praediis contulit,
atque ad eremum veniens, habitum monasticae

professionis.
CAPUT PRIMUM. S. Rodulphus fit monachus.
Monasterium plane in eorum possessione construximus,
de cujus nunc sancto conventu regulariter
victitante, satis in Domino gratulamur, ubi matre
et fratre, qui infirmior est, constitutis, iste Rodulphus,
qui postmodum ad episcopatus culmen evectus
est, et Petrus primogenitus frater, eremiticam vitam 485
tam continenter, tam districte duxerunt;
ut et audientibus praedicaret eos fama mirabiles, et
conviventibus vita monstraret insignes. Sane si de
Petro vellem cuncta referre quae suppetunt, prius
schedula fortassis ista deficeret cum adhuc dicendi
materia superesset. Nam ut e multis unum saltem

breviter referam, dum in capitulo consideremus, aliquando de disciplinis regularibus disputantes, ille,
ut erat novitius, unum ex saeculari consuetudine
inordinatum protulit verbum. Tunc ego velut ira
permotus, dura satis illum invectione corripui, postque

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.