PL 144, col. 1010

Vita SS. Rodulphi et Dominici Loricati (Petrus Damianus), J. P. Migne

redargutionum atque correptionum longiora
flagella, tanquam quaestione pulsato sententiam inferens,
per quadraginta dies illum vino abstinere
praecepi, et tamen intentione, ut tantum ad praesens
illum cum caeteris ab incautis sermonibus deterrerem,
postmodum vero sententiam discretae remissionis
moderamine temperarem. Sed cum me contigisset
diversis intentum esse negotiis, neque hoc
mihi quilibet in memoriam revocasset, elapso jam
praescripto dierum circulo, tandem recordatus expavi,
et quid ex injuncta sibi poenitentia Petrus egisset
attonitus exquisivi. Fratrum itaque relationibus
didici poenitentiam esse peractam. Poenituit, fateor,
prolatae sententiae, sed gaudens admiratus sum tantam
poenitentiam fratris ut pro uno solo verbo inconsulte

prolato tam longam poenitentiam praetulisset,
et neque per se neque per alios indulgentiam postulasset.
CAPUT II. S. Rodulphus nihil de rigore monastico deponit in episcopatu.
Nunc igitur ad episcopum, a quo coeperat, sermo
recurrat. Quamvis enim Petrus idem, ut major erat
aetate, nihilominus etiam in ardui propositi et districtae
vitae semper praecederet itinere, hic tamen ad
sacerdotalis officii jura promotus, quod in eremo didicit
in Ecclesia non omisit. Eisdem quippe terebat
semper membra ciliciis, eisdem contentus erat
perexiguis admodum ac despicabilibus indumentis.
Plane dum juvenilis aetatis ingruente natura gravissimam

simam saepe pateretur acediam, laquearibus cellulae funiculos innectebat, sicque ulnis insertis psalmodiae
studio pendulus insistebat. Nunquam adipe, nunquam
ovis, vel caseo vescebatur. In eisdem vero
quae apponebantur eduliis continens, eum frugalitas
cruciabat, ut discumbens non tam se reficeret quam
certaret, et intestinum potius esset gulae bellum,
quod extrinsecus videbatur esse convivium. Saepe
pugnavi ut saltem in hiemali inclementia frigoris,
aut papyrinae sibi storeae stramenta supponeret, aut
vestitus saltem nocte dormiret. At ille in nuda ligni
tabula nudus, sola contentus interula cubitabat. Ecclesiam
porro deputabat hospitium, solitudinis autem
cellulam habitaculum decernebat. Inconditi siquidem
mores populi, et indisciplinatae cervices, et leve

jugum [(Matth. XI)] . Domini nequaquam sibi patiebantur
imponi; sed muneribus terrenis intenti, non
ex ore pontificis Dei verbo, sed 486 tanquam de
manibus praesidis, commodis inhiabant. Haec enim
regio quo magis invenitur aliena divitiis, eo copiosius

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.