PL 144, col. 1016
Vita SS. Rodulphi et Dominici Loricati (Petrus Damianus), J. P. Migne
mirum unde illi tantus fervor incandeat,
ut in spiritualibus exercitiis se semper invictum,
semper infatigabilem reddat. Nam, ut ipso referente
cognovi, saepe duo psalteria cum disciplinis stando
continuat, ita ut neque interim sedeat, neque vel ad
momentum a percussionibus incredibili mentis fervore
quiescat. Inquirenti mihi aliquando utrum posset
cum ferreae vestis pondere aliquantisper genuum
flexibus insudare, sub hac mihi dedit obscuritate
responsum: Cum incolumitas, inquit, mihi votiva
respondet, quandoque per omnes totius psalterii
quindenos psalmos centies genua flectere consuevi.
Quod quidem tunc non diligenter attendi, postmodum
vero quod dictum fuerat, mente revolvens, a depresso
homine mille metanoeas in uno psalterio fieri,
admiratus expavi ( consule scholia ad calcem Vitae ).
Quadam die post vesperam, cellulam meam ingressus:
Magister, inquit (hoc enim indigno vocabulo
me ex humilitate compellat), hodie feci quod hactenus
me fecisse non memini, octo nempe psalteria
inter diem et noctem modulatus explevi. Videbatur
autem tunc totus vultus ejus ita scopis attritus, ac
sulcantibus quibusdam vibicibus livefactus, tanquam
si pila fuerit, ptisanarum videlicet more contusus.
Psalmodia sane illi idcirco tam facile provenit, quia
non tam verba, ut ipse asserit, lingua perstrepente
revolvit, quam sensum mentis vivacitate percurrit. »
CAPUT IX. Lautior cibus ejus panis cum feniculo.
« Aliquando a me remotus habitabat, cumque ad
me ingressum quibus tunc se vitae legibus ageret inquisissem,
respondit se carnaliter vivere, et quintis
semper feriis cum Dominicis diebus a solito se abstinentiae 492
rigore laxare. Requisitus utrum quolibet
pulmento, ovis vel caseo vesceretur, negavit;
rursus, si piscibus aut pomis. Pisces, ait, et poma,
si qua sunt, aegrotantibus praebeo, quorum non minimam
multitudinem jacere in nostris partibus ingemisco.
Cumque illum durus exactor in angusto
concluderem, dicens: Unde ergo illis diebus remissius
vivis, si nihil eorum comedis, quae necesse sit
vel ignibus decoqui vel in arboribus inveniri? Respondit:
Feniculo, inquiens, cum pane libenter vescor.
Mox nimirum perite cognovi quam carnaliter homo
viveret qui suas delicias in feniculo constituisset.
Habet plane uberem lacrymarum gratiam, sed alternam.
Cum enim reclusus sub districto se silentio
reprimit; mox, ut voluerit, affluenter plangit. At si
colloquio frequentetur, fletum se amisisse conqueritur,
nam et ego illi saepe penuriam meae ariditatis
impropero, dicens: Heu! inquam, mi pater, istae tuae
lacrymae infecundae sunt, quae alias orando lacrymas
parere nequeunt. Optarem namque, quod consequens
est, nimirum ut sicut tu mihi pater es, ita nihilominus