PL 144, col. 1017

Vita SS. Rodulphi et Dominici Loricati (Petrus Damianus), J. P. Migne

et tuae lacrymae mearum quoque lacrymarum
fierent genitrices. »
In regula quoque eremitica hoc inseruisse me recolo.
Dicam. Sed quis sciat utrum fides assertioni
fidelissimae praebeatur? Sed parvipendendum est si
humana temeritas arguat quem summa veritas falsitatis
excusat. Est inter nos qui nonnunquam, uno
die continuato cum nocte, novem psalteria meditando
decurrat, et interim pene semper utraque manu scopis
armata nudum corpus afficiat. Notandum autem
quia, dum haec peragere satagit, nocte vel die dormire
non vacat, sed aliquando genua flectens, dum
caput terrae deponit, sic nudo repente somnus obrepit,
quo solo contentus est. Hic mihi aliquando fraterna
familiaritate conquestus est, quia cum novem

sic psalteria saepe modulando perficeret, ad decimum
nunquam potuerit pervenire.
In epistola quoque, quam Blancae comitissae direximus,
hoc nos indidisse videmur: Utinam daretur
tibi nunc domnum meum videre Dominicum, qui
quod imperitae linguae conamur officio, ipse te efficaciori
luculentissimae vitae doceret et informaret
exemplo. Hic denique a tribus jam circiter annorum
lustris lorica ferrea vestitur ad carnem, duobus autem
ferreis circulis in corpore cingitur, duobus item
per brachiorum armos arctatur.
CAPUT X. Duodecim psalteria continenter absolvit, virgis interim se caedens.
Sed quia de illo in aliis nostris opusculis jam plura

digessimus, nunc quod vix ante 493 sex dies ad
nos veniens retulit, proferamus. Ait itaque: « Contigit
me nosse, quod scripseris, novem me uno die
psalteria decantasse cum corporalibus disciplinis.
Quod certe cum audivi, tremefactus expavi, et conscientia
remordente congemui. Vae, inquam, mihi,
ecce hoc de me, nesciente me, scriptum est; et tamen
utrum a me hoc fieri potuisset, ignoro. Ergo rursus
experior, et an hoc implere potuerim, indubitanter
agnoscam. Quarta igitur feria me vestibus exui, et
armata scopis utraque manu, totam noctem ducendo
pervigilem psallere ac me verberare non destiti,
donec die altero decursis duodecim ex more psalteriis,
die tertio decimo ad psalmum, Beati, quorum, usque
reptavi. Porro, quod nobis durum saepe videtur et

asperum, quam ille puerile deputet ac despectum,
uno doceamus exemplo. Frater quidam cum se
scoparum ictibus nimis abhorreret atterere, atque
ut ipse sibimet plagas inferret atque perferret, gravissimum
judicaret, tandem tamen domni Dominici
crebrius insistentis adhortationibus acquievit, ac per
modulationem totius psalterii, et insuper quinquaginta
psalmorum sibimet disciplinam inferre propriis
manibus non cessavit.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.