PL 144, col. 1018

Vita SS. Rodulphi et Dominici Loricati (Petrus Damianus), J. P. Migne

« Erat autem nox illa praecedens Dominicam
diem et B. Michaelis festivitatem. Cumque facto
mane ad praedictum senem frater ille venisset, timensque
ne de discretione redargueretur, cum quod
egerat, per ordinem retulisset, hac ille voce respondit:
Noli, frater, pusillanimis esse vel pro hac tua
quae nunc est, infirmitate diffidere; potest enim
Deus ex imis te ad altiora provehere, et hujus
lacteolae tuae conversationis infantiam ad juvenilis
roboris incrementa firmare. Et adjiciens ait: Nos
etiam primo pedetentim coepimus, sensimque ad
quod nos divina pietas perducere voluit, licet imbecilles
ac fragiles educti sumus. Sicque factum est
ut non eum de immoderato fervore, sicut ille timebat,
argueret, sed ne desperationi succumberet,

tanquam qui minimum quid egerit, animum refoveret.
Hujus itaque sancti senis exemplo faciendae
disciplinae mos adeo in nostris partibus inolevit, ut
non modo viri, sed et nobiles mulieres hoc purgatorii
genus inhianter arriperent. Nam et relicta Tethbaldi,
sublimis utique generis, et non infimae dignitatis,
mihi aliquando retulit, per praefixam hujus
disciplinae regulam centum annorum se poenitentiam
peregisse. »
In epistola etiam ad Joannem priorem eremi, quae
juxta Suavicinum montem est constituta, cum
eum ejusque subjectos ad extensionem brachiorum
in orationibus exhortatorie provocarem, dixi prius
de quodam ferventissimo 494 in amore Christi
fratre nostro, Adam nomine, deinde Dominicum in

exemplo subjeci, ita inquiens: « Habemus autem
quemdam juvenculum fratrem, qui mihi confessus
est a capite usque ad finem psalterii elevata se brachia
tenere, dum psallit, ita ut laquear tabulatum
cellulae manibus saepe contingat. Hac tamen discretione
servata, ut per quinquagenos psalmos ad momentum
brachia remissa deponat et protinus erigat.
Habemus et alterum provectioris aetatis, incurvum
videlicet senem, et, ut tibi secrete confitear,
hic Dominicus est. Is itaque quamdam scriptiunculam
reperit, ubi dicebatur: Quia si quis
duodecim illic notatos psalmos vicie quater, erectis
in modum crucis manibus caneret, pro uno posset
anno poenitentiae regulariter compensare. Protinus
ille in exercitium id quod dicebatur, arripuit, et

duodecim illos psalmos, extensis in modum crucis
brachiis, sicut dictum est, viginti sex vicibus sub
nullo prorsus intervallo, sed uno ductu quotidie decantabat. »
Scripsi super hoc et in aliis fortassis
opusculis, sed quia vel ad praesens desunt, vel facile
memoriae non occurrunt, jam ab eorum replicatione
quae scripta sunt, ad nova quaelibet articulus transferatur.
Enimvero quasi quidam divinus ignis in ejus pectore

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.