PL 144, col. 1019

Vita SS. Rodulphi et Dominici Loricati (Petrus Damianus), J. P. Migne

jugiter aestuabat, qui nunquam permittebat
eum a spiritalis exercitii labore quiescere. Aliquando
namque cum ego perquirerem sacrosancto die paschali
caeteris fratribus juxta morem, meridie quiescentibus,
utrum et ipse dormisset, ait: Certe, pater,
dixi in corde meo, quid mihi tam longis adhuc
noctibus in die dormire? Extensis itaque in crucis
effigiem brachiis, psalterium coepi, quo me sic
stante decurso, signum protinus horae nonae personuit.
Hoc itaque modo junxi victoriam crucis cum
gloria Resurrectionis. Aliquando cum de quotidianis,
ut mos est, invicem confabularemur operibus, ait:
Hac etiam nocte quid mihi contigerit, manifesto.
Nam dum solutus sopore surrexi, mox brachiis in
modum crucis extensis, psalterium coepi; cumque

psalmis omnibus et canticis, quae sequuntur, hymnisque
decursis, eo loci jam essem, ut solo catholicae
fidei psalmo et litaniis deberem cuncta
concludere, accidit in mentem, ut interim ista dimitterem,
ac pro defunctis psalterium decantarem.
Igitur brachia non deponens, ad defunctorum psalterium
transii, quod juxta morem, per quinquagenos
psalmos trifaria lectionum interpolatione distinxi.
Quo sic expleto, ad id protinus quod omiseram, redii;
atque hoc, quod de primo psalterio reliquum
erat, explevi. Cumque de tertio consequenter aggrediendo
psalterio cogitarem, benefactum, ut ita
dixerim, repente signum nocturnae synaxis insonuit,
quod me depositis ulnis 495 officium cum
fratribus celebrare coegit; et certe tunc nescio,

quo anni tempore, noctes breviores erant.
CAPUT XI. Scutica se mire flagellat.
Aliquantis porro ante obitum annis, quasi novum
supplicii genus inveniens, virgarum scopas in corrigiarum
scuticas vertit; semelque gustato, quia duriores
sunt, in his verberandi se consuetudinem
posuit. Hoc flagellum, si quando egrederetur ad
saeculum, portabat in sinu, ut ubicunque eum jacere
contingeret, a verberibus non vacaret. Aliquando
vero cum loci occasio non praeberet, ut
totum se posset exuere, per crura saltem et femora,
per caput atque cervicem sese non cessabat affligere.
Circulis quoque ferreis quatuor, quia sibimet

prae longa consuetudine quasi jam viluerant, quatuor
item superaddidit, ut duobus in coxis, duobus consequenter
in cruribus stringeretur. Enim vero loricas,
quibus utebatur tanquam cilicia vel lanea
quaelibet indumenta, post menses, sive post spatium
prolixius abluebat, ut rubiginem deponerent et
aridis ingerendam membris uredinem non haberent.
Porro autem cum omnes qui in cellulis habitamus,
hoc elaboremus, ut pro muniendis a frigore pedibus
vestimenta usque ad imum defluant pavimentum,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.